20:185 185 1563 NOVEMB. 186 4043. SPINA CALVINO. Barii&s se scribere affirmat quia alioqui curis obsessum suis et suorum onerare non vult, simul eum iubet bonorum suffragiis contentum aliorum invidiam despicere. (Ex autographo Cod. Genev. 110, fol. 29.) A Monsieur Monsieur despeville. Cur ad vos rarius scribamus multiplices sunt causae: inprimis quod non semper nobis praesto sunt nuncii quibus literas nostras tuto committamus, tum quod turbulentissimis istis temporibus nulla nobis fere scribendi argumenta occurrunt qualia optaremus. Quid enim necesse est vobis narrare odia, insidias et nefaria adversariorum nostrorum consilia, quibus ecclesiis quotidie perniniciem moliuntur? Quid item deiectiones, mollitiem, perfidiam, proditiones et scandala nonnullorum ex nostris, qui ecclesias saevitia et crudelitate adversariorum misere dilaceratas et dissipatas deserunt et iacentes ac prope exanimatas secure intuentur, exemplo videlicet sacrifici et levitae qui graviter a latronibus vulneratum despiciunt, et illum nulla adhibita consolatione, nulla praestita ope, aTtavdqwnoec praetereunt. Quid, inquam, refert haec vobis commemorare et animos vestros tot curis aliunde vexatos his adhuc exercere. Equidem, quod ad me attinet, parcendum vobis esse semper existimavi: tibi potissimum, venerande pater, qui senio et multo adhuc magis laboribus, quos pro ecclesia suscepisti et pertulisti, confectus et tantum non consumptus audire ex nobis nihil deberes nisi quod animum tuum exhilararet, et longiorem, si fieri posset, tibi vitam produceret. Certe in publica commoda mihi peccare videntur non solum scelerati xai xaidIQaToi, isti nebulones qui te maledictis suis exagitant, (quanquam vitae tuae cursu ea te praeditum constantia declarasti ut magno semper animo istorum convicia et calumnias contempseris), sed hi etiam qui scribunt aut narrant aliquid quod te cruciet aut molestiam aliquam exhibeat. Ita vixisti, mi pater, ita te gessisti in rebus omnibus, eam denique existimationem apud omnes bonos adeptus es, ut metuendum non sit ab improbis et flagitiosis istis desertoribus, ne virulentis suis sermonibus illam contaminent. Tantam improbitatem Dominus diu inultam non sinet. Quis sit rerum nostrarum status poteris cognoscere ex literis quas misi ad fratrem nostrum D. Theodorum. Varia sunt et incerta admodum hominum consilia, qualia necesse est esse illorum qui