15:185 185 1554 IUL. 186 suademus, quatenus vos in vestrae fidei confessione tolerare volunt. Neque haec tamen ita a vobis accipi volumus nt horum quae recensuimus omnium hospitem istic ecclesiam eiusque ministros per nos accusari putetis. Nos tantum commemoramus quae istinc ad nos sunt prolata et quae alibi ipsimet experti sumus: et quidem apud eos qui eandem doctrinam et eosdem ritus cum hospite istic ecclesia retinent ac propugnant. Optamus interim vana esse quae istinc audimus, atque utinam vos ipsi vana esse comperiatis. Postremo autem nescimus an pro privatis istic hospitis ecclesiae membris habendi sitis, si peculiarem vestram ecclesiam instituatis. Sane ecclesia institui non potest sine publico suo ministerio eiusque ministris, sine publico item ac peculiari coetu suo, ut vos quidem eum istic propter linguae varietatem instituere velletis. At vero hoc non est ita yos hospiti ecclesiae velle adiungere ut pro privatis duntaxat illius membris habeamini, sed est potius publicam istic eamque peculiarem societatem publioumque illius ministerium ordiri, cuius equidem nomine et ministri vestri omnes et coetus adeo vester universus non tam privato iam amplius quam publico potius loco habendus erit, vestraque ratio longe iam alia est procul dubio futura in recipiendis per vos receptis istic ritibus, qui talia praesertim praeiudicia secum coniuncta habeant, quam futura alioqui esset si pro privatis duntaxat hospitis istic ecclesiae membris habendi essetis. Sed quemadmodum et ecclesiae ipsae et pastores earum inprimis ubique omnes in culpa haereant necesse est neglecti sui officii, si non modis omnibus pro sua virili aspirent ad apostolicam puritatem abususque omnes, quod in ipsis est, tollere non conentur, qui praesertim non tantum remorantur ecclesiarum aedificationem, sed et lucem ipsam evangelii etiam non leviter obscurant atque adeo gravant etiam cum antichristianae impietatis elevatione atque etiam excusatione: ita neque vos iam istic cum coetu vestro, ministris vestris, eadem ipsa culpa carere poteritis omnino, si quae ab aliis in ipsorum ecclesiis tollenda esse putatis ea vos ipsimet in instituenda vestra ecclesia, in qua alioqui ea omnia abolita iam pridem fuisse scitis, amplectenda denuo esse existimetis. Locorum mutatio non mutat ecclesiam, nedum ut vos vestram ecclesiam ita istic instituere, quasi non antea iam inter nos exstiterit, ac non potius uno loco dissipatam divina promissione alio rursum loco restituere existimetis, aut non idem prorsus vestrum istic officium esse putetis, propterea quod peregrini novique adeo homines essetis, in restituenda vestra ecclesia, quod alias fuisse agnoseebatis, quum una in Anglia pariter nostras ecclesias divino beneficio veluti domi nostrae haberemus. Domi est iam pastor quilibet, fratres carissimi,