9:184 noctua solis radios non cernat, solem ideo non esse lucidum. Itaque simpliciter tenendum esse quod verba sonant: Hoc est corpus meum. Atqui hoc totum non minus frivolum [pag. 127] esse, quam plausibile esse putarunt, ubi tria verba dixero, mox facile liquebit. Acquiescendum esse Christi verbis optime inter nos convenit, modo de genuino eorum sensu constet. De eo ubi quaeritur, nullam interpretationem admittunt literales magistri. Facessat hic omnis vafrities, modo quaerere nobis liceat quid voluerit Christus : maneant ipsissima verba, modo ne rapiantur sine iudicio. Quemadmodum si quis oculos, aures, manus et pedes Dei se in scripturis reperire clamitans, Deum velit facere corporalem. Nec vero Christi verbis assuimus extraneas glossas, sed tamen ex communi receptoque bcripturae usu diiudicari volumus quid valeat hic sermo: Hoc est corpus meum. Nec vero reconditum mysterium coenae metimur carnis nostrae sensu, sed modesta piaque docilitate discere cupimus quid nobis Christus promittat. Interim si sacramentalem loquendi formam aptamus fidei regulae, non propterea sol lucere desinet. [pag. 128] Quod pro quarta ratione adducunt Magdeburgenses, sicuti verum esse fateor, ita ad rem quidquam facere nego. Non tractat Christus ex instituto parabolam. Quis hoc unquam dixit? Sed neque parabolam tractat Paulus ubi dicit petram fuisse Christum. Neque ubicunque de sacramentis agitur, dicimus referri parabolas, sed modos dicendi esse sacramentales, quibus exprimi debet inter rem et signum analogia. Quod addunt, hoc ipsum agere Christum quod verbis ostendit, et sancire quod agit, libenter recipio: sed inde perperam inferent non esse mysterium, cui conveniant sacramentales loquendi formae. Neque si Dominus in parabolis loquutus non est, quum discipulos admonuit de suo ad patrem ascensu, ideo sequitur panem non esse symbolum corporis. In quinta ratione idem quod hactenus dixerant rursus inculcant, se verbis simplicibus inniti, eaque opponere non hominum [pag: 129] modo sed angelorum sapientiae: quia iubemur coelesti oraculo filium Dei audire. Maligne, nec minus improbe Christi autoritatem nobis obiiciunt, quasi a pura germanaque eius doctrina nobis vel minimum deflectere propositum sit, qui non minus re ipsa semper demonstravimus quidquid ex sacro Domini ore prodiit nos reverenter excipere, quam ipsi verbis iactant. Sit ergo nobis filius Dei absque controversia summus, perfectissimus et unicus magister: in cuius doctrina verbum vel syllabam mutare fas non sit. Sed non impedit fidei obedientia, quo minus ad sanam verborum cius intelligentiam attenti simus. Quam multi enim exstant eius sermones, quorwm non aliter lenitur asperitas, quam eos dextre et com-