55:184 vocat consecratos vel perfectos: quia carnis infirmitatibus non sint amplius obnoxii, deposita ipsa carne. Atque hinc certo colligimus, pias animas, postquam a corporibus sunt separatae, vivere tamen apud Deum: quia aliter non possemus illis adiungi comites. Tandem subiicit Iesum mediatorem: quoniam is solus est per quem nobis placatur pater, et qui serenum atque amabilem eius vultum nobis reddit, ne metuamus ad ipsum accedere. Simul tamen exprimit qualiter se nobis mediatorem praebet Christus: nempe suo sanguine: quem adspersionis, hebraico more, pro adsperso nominat: quia ut semel pro nobis fusus est in expiationem, ita eo nunc animas nostras irrigari per fidem oportet. Quamquam apostolus interim ad veterem legis ritum alludit, cuius ante facta fuit mentio. 24. Meliora loquentem. Nihil prohibet quominus in adverbium resolvas, ut sit meliora pro melius, hoc sensu: Christi sanguinem efficacius clamare et melius exaudiri a Deo quam sanguinem Abel. Magis tamen placet sine figura accipere, ut vox ipsa sonat: et meliora dicitur loqui, quoniam ad impetrandam nobis peccatorum veniam efficax est. Proprie non clamabat sanguis Abel, sed ipsum parricidium vindictam exigebat coram Deo: sanguis autem Christi clamat, quia facta per ipsum expiatio quotidie exauditur. 25. Videte ne adspernemini loquentem: nam si illi, quia adspernati sunt eum qui loquebatur in terra, non effugerunt^ multo magis nos si aversemur loquentem e coelis: 26. cuius vox tunc terram concussit, nunc autem denuntiavit, dicens, Adhuc semel ego moveo non solum terram) sed etiam coelum. 27. Illud autem: Adhuc semel, significat eorum quae concutiuntur translationem) ut maneant ea quae non concutiuntur. 28. Quare regnum quod non concutitur apprehendentes, habemus gratiam: per quam colamus Deum, placentes Uli cum reverentia et religione. Deus enim noster ignis consumens est. 25. Videte ne adspernemini) ete. Utitur eodem verbo quo prius, quum dicebat populum excusasse, ne Deus verba sibi faceret. Aliud tamen intelligit: meo iudicio, hoc est, ne repudiemus sermonem qui nobis destinatur. Porro hic ostendit quid spectaverit proxima comparatione: nempe gravissimam poenam manere evangelii contemptores, quum legis contemptum veteres impune non tulerint. Et prosequitur suum argumentum a minori ad maius, quum dicit, Deum vel Mosen tunc in terra loquutum esse: nunc eundem Deum vel Christum loqui e coelo. Quamquam ego utrumque ad Deum referre malo. Dicitur autem Deus in terra loquutus, quia humilius loquebatur. Semper meminerimus de externa legis administratione tractari : quae talis fuit (ei cum evangelio conferatur) ut terrenum quid-