50:184 bene illi cum apostolis omnibus convenire, sublata fuit protinus remora. Nulla amplius alternatione iactati sunt animi rudium, quem sequi deberent. Hoc est igitur quod dicit: Ne periissent ante sumpti labores et porro sine fructu pergerem, dubitationem illam sustuli, quae multos turbabat: mihine an Petro fidem habere deberent. Uno enim consensu amplexi sumus quod semper docueram. Quod si hodie multis tam cordi esset aedificatio quam Paulo fuit, maiore consentiendi inter se cura tangerentur. 3. Sed neque Titus. Alio argumento probat, nihil a se diversum sentire apostolos : nam adduxerat ad eos hominem incircumcisum, quem agnoscere loco fratris non dubitarunt. Causam addit cur non fuerit circumcisus : nam circumcisio quum res media esset, potuit vel omitti vel usurpari pro aedificatione. Tenenda enim semper est illa regula, si omnia nobis licent, ut videamus quid expediat. Ideo Timotheum circumcidit, ne offendiculum infirmis crearet eius praeputium. Tunc enim agebat cum infirmis, quibus debuit parcere. Et libenter in Tito idem praestitisset: adeo nunquam fatigatus fuit in tolerandis infirmis: sed erat diversa ratio: nam calumniandae eius doctrinae occasioni imminebant quidam falsi fratres, qui statim famam sparsissent, en iste tam audax libertatis vindex, quum in conspectum apostolorum venit, deponit illos viriles spiritus et ferociam qua, inflatus est inter imperitos. Quemadmodum autem infirmis attemperare nos convenit: ita malignis, et qui data opera insidiantur libertati nostrae, fortiter resistendum est. Neque enim caritatis officia nocere debent fidei. Ergo caritas in usu rerum indifferentium optima erit moderatrix, si modo semper primus habeatur fidei respectus. 4. Propter subingressos. Duplex potest esse sensus. Quod non fuerit circumcisus, quum tamen improbe id flagrarent falsi fratres et cogere eum vellent: vel quod data opera non circumcidit eum Paulus, quia videbat statim fore ut illi traherent in calumniam. Hac enim de causa se insinuaverant in sodalitium Pauli, ut alterutrum captarent ex duobus. Nempe si libere contemneret caeremonias, invidiam inde illi conflarent apud Iudaeos: sin vero abstineret in totum a libertate, protinus de illo triumpharent apud gentes: quasi pudore confusus retractasset suam doctrinam. Hic secundus sensus mihi placet: quod Paulus, animadversis eorum insidiis, noluerit Titum circumcidere. Dicit autem se non fuisse coactum, ut intelligant lectores circumcisionem per se non damnari, ac si res mala esset: verum de necessitate eius observanda pugnari. Ac si diceret: Paratus fuissem circumcidere: nisi de re maiore actum fuisset. Legem enim imponere volebant: coactioni eiusmodi non fuit cedendum.