30:184 et praedicat. Verum enimvero quam non sua industria, non consilio, non viribus erat adeptus : sed quam uni Deo debebat, et pro qua singulis momentis agere gratias eum oportebat, et sibi conscium prioris vitae tanto abiectiorem et dociliorem esse, et latebras potius quam lucem quaerere. Quantus enim pudor est eum dignitate regia gloriari et efferri, et pascua exprobrare, cuius antea vitae conditio Davidis fuit simillima? Nae Dei beneficiorum obliviscitur, quae tamen ipsi deinceps magno constabunt. Et sane ea est hominum corruptio, ut variis dotibus exornati sic efferantur, ut nunquam deiici coram Domino discant, nisi magnis et crebris ictibus contundantur, et confusione involvantur. Iam vero agite, ete. HOMILIA LX. CAP. xVii. 1. Congregantes autem Philistiim agmina sua in praelium, convenerunt in Socho Iudae: et castrametati sunt inter Socho et Azecha in finibus Dommim. 2. Porro Saul et filii Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philistiim. 3. Et Philistiim stabant supra montem ex parte hac: et Israel stabat supra montem ex altera parte: vallisque erat inter eos, 4. Et egressus est inter duas acies de castris Philisthinorum nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmi. 5. Et cassis aerea super caput eius: et lorica squamata induebatur: porro pondus loricae eius, quinque millia siclorum aeris erat. 6. Et ocreas aereas habebat in cruribus: et clypeus aereus tegebat humeros eius. 7. Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium: ipsum autem ferrum hastae eius sexcentos siclos habebat ferri: et armiger eius antecedebat eum. 8. Stansque clamabat adversum phalanges Israel, et dicebat eis: Quare venistis parati ad praelium? numquid ego non sum Philistaeis, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen. 9. Si qitiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi: si autem ego praevaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis. 10. Et aiebat Philistaeis: Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen, ll. Audiens autem Saul, et omnes Israelitae sermones Philistaei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis. Hesterna concione Saulis iactationem et ostentationem vidimus, quum Davidem a patre postulans, dixit, velle ad se mitti eum qui erat in pascuis, ut in aulam reciperetur. Etsi vero coram