15:184 Primum igitur in eo haeremus, num doctrina quae istic traditur sit una prorsus atque eadem cum vestra adeoque et nostra, denique et eorum ipsorum qui ad vos scripserunt fratrum doctrina, aut num eiusmodi sint et istic dissidia doctrinae ut eorum nomine traducantur, proscindantur ac diris omnibus devoveantur omnes qui ab hospite vestra ecclesia dissentiunt ullo modo. Quod si vestra doctrina ita est invisa istic, ut audimus, et alibi alioqui invisam esse nimium satis experti sumus (nempe ut non admissis ullis omnino colloquiis pro deploratis haereticis habendi sitis, si doctrinae istic receptae assentiri protinus nolitis), tum nos sane non videmus quo pacto istic tuta liberaque vestra conscientia incolumique doctrinae vestrae confessione, non dico ecclesiam vestram instituere, sed privatim etiam manere possitis. Quo pacto enim ecclesiasticam eorum societatem vel expetatis, obsecro, vel etiam agnoscatis aut feratis, qui vos audire non dignentur et diris mox omnibus devoveant, nisi illis protinus in condemnanda vestra ipsorum doctrina assentiamini, aut certe vos assentiri simuletis? Equidem nihil dubitamus aliter longe ad vos fuisse scripturos fratres illos communes nostros, si quid huius ex vestris literis intellexissent. Deinde veremur etiam ne quod fratres illi circa rituum varietatem ad infirmitatem quandam pro sua modestia referunt, quae a vobis videlicet perferri debeat, id forte ad pertinaciam potius cum mira quadam arrogantia et gravissimis praeterea etiam praeiudiciis coniunctam referri non immerito poasit, Non est infirmitatis nulla colloquia nullasque admonitiones admittere velle, atque iis non admissis omnes prae se contemnere ac devovere. Quin et in retinendis propugnandisque eiusmodi ritibus¡í quos verbi divini autoritate non dico comprobari sed ne excusari quidem ullo modo posse constat, imo vero per quos lucem evangelii palam obscurari, naturam ac dignitatem sacerdotii Christi labefactari, superstitionem ad idololatriam spectantem ali et puriores ecclesias in graves suspiciones vocari videmus, in retinendis, inquam, ac propugnandis cuin praeiudicio istiusmodi sive istic sive alibi ritibus nescimus an infirmitatis sit, nullam omnino impuritatem velle quoquo modo agnoscere, ac ne ferre quidem ullo modo ut quisquam alius illam agnoscat^ atque omnes adeo fanatismi nescio cuius publice condemnare quicunque illas non perinde retinerent ac propugnarent. Haec sane nobis extra omnis infirmitatis septa, quae a vobis quidem istic perferri debeat, posita esse videntur, neque vobis autores esse vellemus ut ullam cum talibus societatem ecclesiasticam, non dico ecclesiae istic nostrae iuxta re¡í ceptos ritus institutione, sed ulla etiam publica professione aut consociatione attestaremini. Sed pacem cum omnibus interim istic vobis habendam esse