9:183 183 ULTIMA ADMONITIO 184 fingitur corporis immensitas. Neque enim ut nos pascat [pag. 124] ac vivificet Christus carne sua, eam sub pane includi necesse est, ut a nobis voretur. Interea non aliud quam verum et naturale corpus illic proponi docemus: ut hic etiam satis appareat hostes nostros parum ingenue agere, dum tantopere contendunt idem corpus quod in cruce pependit nobis communicari. Quasi vero fingamus Christum bicorporem : ac non potius testentur scripta nostra ab eadem carne petendam esse vitam, quae in sacrificio semel oblata est. Tantum in eo vertitur quaestio, pascamurne Christi carne et sanguine dum ab illis vitam ipse nobis inspirat, an vero necesse sit substantiam carnis a nobis deglutiri ut sit nobis in cibum: et sanguinem, ut nobis sit in potum, substantialiter hauriri. Alterum caput controversiae est de promiscua manducatione: quia nos ita asserimus omnibus offerri Christi carnem et sanguinem, ut soli fideles inaestimabili hoc thesauro fruantur: etsi autem incredulitas [pag. 125] ianuam Christo claudit, ut priventur eius beneficio qui ad coenam impure accedunt, negamus tamen quidquam decedere ex sacramenti natura: quia panis semper verum est pignus carnis Christi, et vinum sanguinis, veraque utriusque exhibitio semper constat ex parte Dei. Adversarii nostri corpus et sanguinem ita sub pane et vino includunt, ut sine ulla fide vorentur ab impiis. Fidem nostram nunc suis rationibus stabilire propositum non est: hoc tamen consilio testatam esse volui, ut si quando odiose gravari nos videbunt lectores falsis Magdeburgensium cavillis, oculos ad hoc speculum semper referant. Et quae postea subiiciam, non modo ad claram explicationem valebunt, sed ad solidam confirmationem ita sufficient, ne fumi calumniarum, quas sparserunt Magdeburgenses, lucem posthac obnubilent in meridie. Quia contendunt Magdeburgenses in literali verborum Christi sensu manendum [pag. 126] esse, panem volunt absque figura substantialiter esse corpus, atque ad hanc sententiam probandam rationes colligunt viginti octo, quas Fundamenta vocant.*) Sic quidem videri volunt: sed deprehendent1) lectores quae initio tres numerantur non nisi unam esse. Obsecro, quid numero multiplicando fucum facere iuvat? Haec autem summa est: sincerum, proprium, et certum intellectum huius controversiae, planamque et firmam diiudicationem ex ipsissimis Christi verbis, claro et nativo eorum sensu petendam esse, non ex arbitrio aut glossatione hominum. Et quia animalis homo non percipit quae Dei sunt, etiamsi carnis ratio tenebris obvoluta caecutiat, fide esse apprehendendum quod Christus disertis et perspicuis verbis asserit : neque enim si *) Vide Confessiones a Westphalo editas C. 4 seqq. 1) deprehendunt Beza et Amst. adstipulante Gallo.