51:183 183 EPIST. PAULI AD EPHESIOS 184 Semper respiciendum est quibus verbi sui ministerium destinaverit Deus. Nam si in fide non ambulant angeli, qui Dei conspectu fruuntur, neque etiam externa verbi administratione opus habent. Restat igitur, quae in hominum usu est, praedicationem nonnisi hominum necessitati servire. Pauli autem verba hunc habent sensum, quod ecclesia ex Iudaeis pariter ac gentibus collecta, quasi speculum sit, in quo contemplantur angeli mirificam Dei sapientiam, quam prius nescierant. Opus enim vident sibi novum, et cuius ratio in Deo latebat. Talis est profectus, non quia ex ore hominum aliquid discant. 11. Secundum propositum aeternum. Videmus quam diligenter caveat ne obiici possit consilii mutatio in Deo. Ideo repetit iam tertio, fuisse aeternum semperque fixum decretum : sed quod debuerit in Christo sanciri, quia in ipso statutum erat. Ita legitimum publicandi decreti tempus ad Christi regnum pertinere significat. Ad verbum est: secundum propositum quod fecit, sed facere accipio pro statuere: quia non de exsequutione tantum decreti agitur', sed de ipsa ordinatione: quae tametsi omnia saecula praecessit, retenta fuit in Dei sinu usque ad Christi manifestationem. 12. Per quem habemus audaciam. Significat hoc honoris dandum esse Christo, ut toti mundo patrem conciliet. Gratiam hanc a fructu commendat: quia sicuti communis gentibus est fides, ita in Dei conspectum eas admittit. Quoties autem nos per Christum et eius fidem Paulus coniungit Deo, subest tacita antithesis, quae omnes alios aditus obstruit, alios omnes coniunctionis modos tollit. Hic tamen habemus insignem et utilissimam doctrinam : siquidem et quae fidei vis sit ac natura, eleganter exprimit Paulus, et quae fiducia in vera Dei invocatione requiratur. De fidei effectu et officiis si multum nobiscum litigent papistae, non est mirum: neque enim quid sibi velit fidei vocabulum, capiunt. Quod ex praesenti loco possent discere, nisi essent falsis opinionibus iam praeoccupati. Primum fidem Christi nominat Paulus, significans in Christo nobis exhibitum quidquid respicere debet fides. Unde sequitur, nudam et confusam de Deo notitiam non habendam esse pro fide, sed quae in Christum se dirigit, ut illic Deum quaerat: quod fieri nequit, nisi quum intelligitur Christi virtus et officium. Ex fide procreari docet audaciam et fiduciam: quarum haec ordine prior, alteram deinde secum trahit. Tres itaque gradus sunt faciendi. Nam primum Dei promissionibus credimus. Deinde his acquiescentes, concipimus fiduciam, ut bono simus tranquilloque animo. Hinc sequitur audacia, quae facit ut profligato metu intrepide et constanter nos Deo commendemus. Fidem qui a fiducia separant, perinde faciunt ac si quis conetur suum a sole ca-