50:183 183 EPIST. PAULI AD GALATAS 184 num duntaxat, sed Dei etiam autoritate confirmatur: quod ad frangendam eorum pervicaciam, qui Paulum gravabant obiectis apostolorum nominibus, satis superque valere debeat. Nam etsi antea litigandi fuisset aliqua ratio, tunc omnis disceptatio interposita Dei sententia cessavit. Contuli cum illis. Primo notandum est verbum conferendi: non enim praescribunt illi quid debeat docere, sed quid docuerit refert, ut subscribant illi suumque calculum addant. Quia autem calumniari poterant adversarii, astute multa dissimulando captasse apostolorum gratiam, nominatim exprimit se evangeliummcontulisse, quale inter gentes praedicat: quo avertit * omnem fuci aut tergiversationis suspicionem. Videbimus quid tandem sequutum sit. Neque enim vitio verterunt apostoli*), quod iniussu suo auspicatus foret, sed sine controversia vel expostulatime ratum habuerunt quod gesserat, idque eiusdem spiritus instinctu, quo duce Paulus ad eos venerat. Non ergo creatus fuit ab illis, sed agnitus apostolus: verum haec postea. Ne quo modo. Quid igitur? an concidet Dei veritas, nisi fulciatur hominum testimonio? Atqui etiam si totus mundus infidelis sit, manet tamen certa et illibata Dei veritas: nec ludunt operam qui Dei mandato evangelium docent, etiamsi nullum fructum pariant suo labore. Nec vero huc tendunt Pauli verba. Sed quia dubiis ac suspensis conscientiis inutile est verbi ministerium, quod ad homines in vanum c u r r e r e accipitur pro inutiliter laborare, quum non sequitur ea quae debet aedificatio. Porro hic erat fortis aries ad concutiendas infirmas conscientias, quum mentiebantur impostores, doctrinam, quam praedicabat Paulus, contrariam esse doctrinae apostolorum: ita ut multi labascerent. Non pendet quidem ab hominum consensu fidei certitudo: quin potius ita nos acquiescere convenit in nuda Dei veritate, ut neque homines, neque angeli universi inde nos dimoveant. Rudibus tamen et qui vixdum tenuem habent gustum sanae doctrinae, eam pectore et medullis nondum penitus imbiberunt vix tolerabilis est tentatio, quum audiunt praecipuos doctores inter se dissidere. Imo robustos quoque interdum percellit Satan hoc artificio, quum eorum certamina et dissensiones obiicit, quos maxime unum sentire et loqui decuerat. Dici vix potest quam multos retardaverit ab evangelio, quam multorum fidem concusserit infausta illa de Christi corpore digladiatio: eo quod primariae autoritatis viros cernebant adeo hostiliter pugnare de quaestione maxima. Rursus non leve est stabiliendae fidei adminiculum, doctorum omnium consensus. Ergo quoniam tali astu moliebatur Satan cursum evangelii impedire, obviam ire voluit Paulus. Nam postquam apparuit O pseudoapostoli