42:183
183-184
PROLEGOMENA.
IOANNES
CALVINUS
CHRISTIANO
LECTOBI
8.
Quum
mihi
vere
et
merito
asserere
liceat,
idoneisque
testibus
probare,
lucubrationes
quas
hactenus
in
publicum
emisi,
tametsi
maiore
cura
et
studio
politae
essent,
mihi
flagitando
propemodum
fuisse
extortas:
nunquam
certe
me
autore
in
lucem
editae
fuissent
annotationes
istae,
quarum
ut
tolerabilis
fuerit
auditio,
lectu
tamen
dignas
non
putabam.
Nam
si
multis
vigiliis
vix
consequor
ut
mediocris
ex
meis
lucubrationibus
ad
ecclesiam
redeat
utilitas,
quam
stulte
meis
sermonibus
locum
inter
publica
scripta
arrogarem?
Deinde
si
in
lucubrationibus
quas
domi
privatim
vel
scribo
vel
dicto,
ubi
plus
otii
ad
meditandum
datur
et
ubi
limata
etiam
brevitas
curae
et
diligentiae
accedit,
sedulitas
tamen
mea
a
malignis
et
invidis
in
crimen
vocatur,
quomodo
notam
superbiae
effugerem,
cogitationes
quas
liberius
in
auditorio
ad
usum
praesentem
effudi,
nunc
toti
mundo
legendas
obtrudens?
Sed
quum
eas
supprimere
in
manu
mea
non
foret,
nec
earum
editio
aliter
posset
a
me
impediri,
quam
si
novum
scribendi
laborem
(quod
meae
rationes
non
patiebantur)
de
integro
susciperem
:
complures
vero
amici,
dum
nimis
sum
morosus
laborum
meorum
censor,
me
ecclesiae
iniuriam
facere
clamitarent:
ut
hoc
qualecunque
erat
volumen
ex
ore
meo
susceptum,
in
publicum
exiret
permittere
malui,
quam
prohibendo
scribendi
necessitatem
mihi
iniungere:
quod
ante
in
Psalmis
facere
coactus,
quam
impar
sim
tot
scriptionibus
adhuc
in
longo
illo
et
difficili
opere
experior.
Prodeant
ergo
hae
in
Hoseam
enarrationes,
quas
publico
arcere
mihi
liberum
non
fuit.
Quomodo
autem
exceptae
fuerint,
operae
pretium
est
testari,
non
solum
ne
sua
laude
fraudetur
eorum
diligentia,
industria
et
dexteritas,
qui
laborem
hunc
ecclesiae
navarunt,
sed
ut
certo
persuasi
sint
lectores,
adeo
nihil
hic
esse
adscititium,
ut
ne
in
melius
quidem
sibi
permiserint
vocem
unam
corrigere
scriptores
ipsi.
Quomodo
inter
se
operas
contulerint,
unus
ex
eorum
numero
optimus
amicus
noster,
et
propter
suas
virtutes
bonis
omnibus
carus,
D.
Ioannes
Budaeus,
fusius,
ut
spero,
exponet.
Incredibilis
vero
mihi
res
fuisset,
nisi,
quum
mihi
postridie
recitarent,
clare
vidissem,
quae
scripserant
a
sermone
meo
nihil
differre.
Optanda
forte
maior
fuisset
libertas
ut
supervacua
resecarent,
alia
digererent
in
meliorem
ordinem,
alia
distinctius
vel
ornatius
traderent,
sed
meum
iudicium
non
interpono:
tantum
hoc
manu
mea
consignatum
esse
volui,
tanta
fide
eos
excepisse
quod
ex
ore
meo
audierant,
ut
nullam
mutationem
animadvertam.
Vale
christiane
lector,
quisquis
mecum
in
coelesti
doctrina
proficere
cupis.
Genevae,
Idibus
Febr.
M.
D.
LVII.
IOANNES
BUDAEUS
CHEISTIANIS
LECTOEEBUS
S.
Quum
ante
annos
aliquot
doctissimus
vir
Ioannes
Calvinus,
amicorum
hortatu
et
precibus
Davidis
Psalmos
in
schola
enarrandos
suscepisset,
initio
aliquot
eius
auditores
pauca
quaedam
pro
more
nostro,
privatis
studiis
iudicio
arbitratuque
nostro
annotabamus:
sed
experientia
tandem
commonefacti
cogitare
coepimus
quanta
multorum,
ac
totius
propemodum
ecclesiae
fraude
tantarum
lectionum
fructus
in
paucos
auditores
absumeretur.
Itaque
collectis
animis,
faciendum
nobis
omnino
duximus,
ut
ad
privatas
rationes
publici
quoque
curam
et
procurationem
adiungeremus.
Quod
ita
fieri
posse
videbatur,
si
ultra
solitum
morem
colligendis,
et
de
verbo
ad
verbum,
quoad
fieri
posset,
excipiendis
lectionibus
studium
intenderemus.
Nec
mora:
huic
quidem
negotio
duobus
strenuis
fratribus
me
tertium
adiunxi:
atque
ita
accidit
Dei
benignitate,
ut
conatui
prorsus
non
deesset
eventus,
Namque
in
unum
collatis
cuiusque
nostrum
operis,
et
lectionibus
statim
descriptis,
adeo
pauca
nobis
elapsa
esse
reperiebamus,
ut
nullo
negotio
compleri
lacunae
possent.
Idque
quum
in
eo
opere,
in
quo
virium
nostrarum
periculum
primum
factum
est,
ita
esse
Calvinus
ipse
nobis
testis
est:
tum
vero
in
his
in
Hoseam
lectionibus
(longo
scilicet
usu
iam
et
|