15:183 183 EPISTOLA 1983 184 (Io. a Lasco Opp. ed. Kuyper. IL 703 qui desumpsit ex libro : Frankfurter Eeligions-Handlungen 1735. I. Beil. 290.) Legimus literas latine nobis redditas, fratres in Domino observandissimi, quas ad vos pridem et Genevensis1) et Lausannensis ecclesiarum ministri, communes nostri fratres, scripserunt, probamusque vehementer quod illorum vobis consilio in vestra nunc causa utendum esse putaveritis: sed veremur ne non satis illis expresseritis rerum istic vestrarum omnium faciem, quantum quidem ex eorum literis possumus iudicare. Primum enim existimant unam atque eandem esse et vestram et hospitis vestrae ecclesiae doctrinam, aut si quid est dissidii id eiusmodi non esse ut vos invicem alii alios propter illud ferre non debeatis. Deinde si quae vos in receptis istis ritibus quoquo modo offendunt ea omnia ad quandam infirmitatem referri nolunt, quam vobis alioqui perferendam esse censent. Postremo arbitrantur, vos pro privatis duntaxat membris hospitis ecclesiae habendos esse, quibus plura sane sunt perferenda, peregre praesertim, quam si qui in publico ecclesiae ministerio versentur. Atque ita demum vos hortantur ad omnium istic tolerantiam cum omni modestia coniunctam, ne a quibus benigne hospitio excepti estis ab iis demum data illis per vestram temeritatem occasione propellamini, ut homines seditiosi et societatis ecclesiasticae perturbatores. Haec nobis summa eorum esse videtur, quae in literis fratrum illorum nostrorum communium habentur, ad quam reliqua omnia referri facile possint. Nos porro optaremus ad eum se istic modum habere omnia, ad quem modum fratres, ut apparet, illi omnia se habere putant, et si res ita se istic haberent, nullum sane vobis aliud etiam consilium dare hac in parte possemus. Sed quum alia longe ad nos istinc et quidem per vestros fratres adferantur, quae nobis in causa sunt ut in approbanda fratrum illorum qui ad vos scripserunt sententia nonnihil haerere et graviora istic metuere cogamur, visum est vos quorundam, posteaquam nostram etiam requiritis sententiam, paucis admonere in caritate et libertate christiana, ut re melius excussa vos demum ipsi perpendatis quid vobis tandem sequendum esse statuatis, pro eo ac videritis num vera ad nos istinc perferantur. 1983. 1) N. 1929. Lausannenses mense Aprili scripserant. Of. Wolters Hef. Gesch. v. Wesel p. 167. Qui sic scribit: Wir haben uns den Vorgang wohl so zu denken dass beide Gremeinden, die wallonische, wie die sogenannte englische, die der Masse nach wie jene aus franzosisch Eedenden bestand, die erhaltenen Rathschlage welche beide angingen, sich gegen- &eitig mitgetheilt haben, wie sie denn auch spater gemeinsam operirten.