10.1:183 CONSILIA. mento nititur doctrinae propheticae atque apostolicae, cuius caput angulare et iramotum Christus est et manet. Adulterina vero illa est, in qua non regnat Dei verbum. Eo posito hoc inferimus, cultum Dei ex mandato ipsius instituendum esse. Nihil hic humanitus traditum invectumve ferri posse. Unius enim Dei esse, legem figere conscientiis. Unius ius esse, praescribere quid ipse fieri a nobis velit. Hinc illae querimoniae: Vos sanctae matris ecclesiae statuta pessum dedistis; quoniam post Esaiam autore Christo testamur, frustra Deum coli mandatis hominum; item ex Iacobo, unum legislatorem esse, penes quem sit servare et perdere. Ac si quidquid illud est, quod Dei cultus nomine ab istis ornatur, intentius inspexeris, merum illic commentum ex hominum cerebro conflatum reperies. Iam si de fide et invocatione agitur, quia scriptura nos ad unam Christi gratiam amandat, miserabilem conditionem nostram ob oculos ponit, quae certissimam condemnationem secum afferat: nos vero praeeunte scriptura, homines ad illam unius Christi gratiae agnitionem et praedicationem revocamus: quod rursum statui non potest, quin momento absurdissimum illud meritorum commentum ad vitam aeternam lucrifaciendam corruat. Hinc et illae obnunciationes: Vos omnem bonorum operum doctrinam et studium de medio tollitis. Scilicet illa adversum nos calumnia stare potest, quum omnis adversariorum istis de rebus in suis concionibus docendi ratio plus quam evanida sit, si ad seriam et exactam quae ministerio nostro traditur et inculcatur sanctae vitae institutionem vel eminus admota conferatur. Hoc vero sic assidue procuratur a nobis, ut tamen, ne quis se ipsum fallat aliqua operum suorum iactatione, sic aperte doceamus: neque posse nos quidquam boni, nisi spiritu Dei nos dirigente: neque adeo sancte viventibus (quum innumeri sint nostri defectus, nihil in nobis non caducum in sese, et nullius ad iustitiam coram Deo exhibendam momenti) fundamentum aliud non exstare, quo solida iustitia nobis constet, quam ut Christi unius crucem ac mortem, omnibus aliis post tergum reiectis, ambabus manibus complectamur. Huic fidei fundamento veram invocationem ita connectimus, ut et ad Deum unum preces nostras dirigendas esse ostendamus, quum nos ad se compellet: et ne nostrae indignitatis conscientia ab illo nos avertat, per Christum unum, uti apud patrem mediator nobis offertur, ad thronum gratiae cum certa fiducia accurrendum nobis sit. Hinc et illae lacrymae: Vos in sanctos et sanctas Dei contumeliosi estis! vos illorum cultum et honorem sustulistis! Scilicet! quum sanctorum Dei hominum memoriam eo quo Dominus nos docet loco habendo sincero studio illam retinemus et honore prosequimur: ferre autem non possumus ut sancti ipsi in idola transformati,