55:182 iustorum consecratum, 24. Et mediatorem novi testamenti Iesum: meliora loquentem quam loquebatur sanguis Abel. 18. Non enim accessistis. Alio argumento nunc pugnat. Nam praedicat magnitudinem gratiae quae nobis patefacta fuit per evangelium, ut reverenter eam excipere discamus. Secundo, eius nobis suavitatem commendat, ut alliciat in eius amorem ac desiderium. Pondus utrique addit ex comparatione legis et evangelii. Nam quo altius supra Mosis administrationem excellit Christi regnum et splendidior est nostra quam veteris populi vocatio: eo foedior nostra ingratitudo et minus excusanda, nisi qua decet religione tantum bonum nobis oblatum amplectimur, ac humiliter suspicimus tantam Ohriti maiestatem, quae hic apparet. Deinde quum non se nobis formidabilem, ut olim Iudaeis, Deus praebeat: sed tam amice et comiter nos ad se invitet: ita quasi duplicatur ingratitudinis crimen, nisi tam benignae invitationi ultro studiose occurrimus. Primum ergo meminerimus hic evangelium cum lege conferri: deinde, huius comparationis duas esse partes, quod se Dei gloria illustrius in evangelio proferat quam in lege, et quod amabilis hodie sit eius vocatio, quum olim nihil praeter meros terrores habuerit. Ad montem qui tangitur. Varie exponunt hunc locum: sed ergo terrenum montem spirituali opponi arbitror : atque huc spectant quae postea sequuntur de igne accenso, de t u r b i n e et procella, et reliquis. Haec enim signa, quae Deus edidit ut legi suae fidem conciliaret ac reverentiam, si in se considerentur, magnifica sunt ac vere coelestia: sed quum venitur ad regnum Christi, quae illic Deus nobis proponit, coelos omnes superant. Unde fit ut tota legis dignitas quasi terrena esse incipiat. Ita mons Sinai manibus palpari potest, mons vero Sion nonnisi spiritu comprehenditur. Quaecunque Exodi decimo nono referuntur, fuerunt visibiles figurae: quae autem habemus in regno Christi, a sensu carnis sunt obscondita. Si quis obiiciat, spiritualem illorum omnium significationem fuisse, et hodie etiam externam esse pietatis exercitia quibus in coelum evehimur: respondeo, apostolum loqui secundum maius et minus. Nemini autem dubium est, ubi in certamen veniunt lex et evangelium, quin praeponderet in hac parte quod spirituale est: in illa autem priore, terrena symbola magis emineant. 19. Qui audierant excusarunt. Hoc secundum membrum est, in quo tractat legem evangelio valde fuisse dissimilem, quia quum promulganda fuit, omnia terroribus variis plena erant. Huc enim spectant quaecunque legimus Exodi decimo nono, ut sciat populus Deum tribunal conscendere, quo 12*