50:182 1. Post annos quatuordecim. Vix possit quisquam pro certo asserere, illamne profectionem intelligat, cuius meminit Lucas Actorum cap. 15, 2. Imo potius in contrariam partem nos ducit historiae contextus. Quater enim Paulum Ierosolymam venisse illic refertur. De primo adventu iam dictum est. Secundus adventus fuit, quum eleemosynas in graecis et asiaticis ecclesiis collectas pertulit cum Barnaba: quemadmodum habetur in fine duodecimi capitis. De quo ut potius intelligam praesentem locum, plures rationes me movent : nam alioqui necesse foret, ab alterutro falsum referri. Deinde magis inclinat coniectura, Petrum Antiochiae fuisse reprehensum: quo tempore illic morabatur Paulus. Id autem erat antequam mitteretur Ierosolymam ab ecclesiis, ad transigendam disceptationem de caeremoniis ortam. Ad haec non est rationi consentaneum, tali simulatione usurum fuisse Petrum, si definita fuisset illa controversia, publicatumque apostolorum decretum. Hic autem Paulus scribit se venisse Ierosolymam : ot postea subiungit, correptam fuisse abs se Petri simulationem: qua certe nunquam usus fuisset, nisi in rebus dubiis. Praeterea vix unquam attigisset iter illud susceptum communi fidelium consensu, praeterita causa et exitu tam memorabili suppresso. Ac ne satis quidem constat quo tempore scripta fuerit epistola: nisi quod Graeci missam Roma divinant, Latini Epheso. Ego autem non tantum scriptam ante fuisse arbitror, quam Paulus Romam vidisset: verum antequam habita fuisset illa consultatio, et de caeremoniarum usu pronuntiassent apostoli. Nam quum adversarii falso praetexerent apostolorum nomen, eoque maxime niterentur ad gravandum Paulum: quantae negligentiae fuisset praetermittere decretum passim divulgatum apud omnes, quo illi confodiebantur? Certe una haec vox illis os obstruebat: Vos mihi apostolos obiicitis: atqui norunt omnes quid iudicaverint: proinde impudentis mendacii vos convictos teneo. Necessitatem servandae legis quasi eorum mandato imponitis gentibus: atqui eorum exstat rescriptum, quo conscientias inde liberant. Huc accedit quod initio corripiebat Galatas, quod tam cito ab evangelio sibi tradito defecerant. Colligere autem promptum est, ex quo adducti erant ad evangelium, aliquantum intercessisse temporis, antequam certamen illud de caeremoniis fuerit motum. Porro quatuordecim annos accipio non ab una profectione ad alteram: verum ut supputatio semper a Pauli conversione incipiat. Ita undecim anni inter duos adscensus interfuerunt. 2. Adscendi autem secundum revelationem. Hie iam non operibus tantum, sed divino etiam oraculo apostolatum suum et doctrinam comprobat. Nam quum iter illud Deus gubernaret, cuius causa erat doctrinae eius confirmatio: iam non consensu homi- 12*