9:181 181 AD WESTPHALUM. 182 vini cum Christi carne et sanguine: deinde cum promissione salutis et mandato, quo iubentur omnes sacramentum hoc sumere. Dictum Augustini libenter amplector, ex elemento fieri sacramentum simulac verbum accedit: sed Magdeburgenses confuse ac perperam coenae effectum vel fructum miscent cum ipsa materia. Et ex contextu plus satis apparet eos a sua distinctione excidere. Nam dissidium inter se et nos paulo post volentes notare, dicunt nos tollere materiae partem: quo facile eoram incogitantia deprehenditur. Quam dextre colligant, secundum nos figuras tantum et symbola proponi, opportunius suo loco videbitur. In praesentia tantum observent lectores, methodicos istos doctores qua de re loquantur non tenere, neque ad distinctionem attendere tertio ante versu a se positam. Quod etiam addunt, nos a sententia sua [pag. 119] discrepare, quia fidem volumus ad promissiones referri, non in corporalem Christi praesentiam, neque nihil est, neque totum: neque enim promissio, ad quam fideles revocamus, quam offert carnis et sanguinis Christi communicationem excludit: sed quia ab ea pendet rei promissae exhibitio, animos iubemus in ea defixos esse. Hoc modo fatemur non nudas in sacramentis promissiones esse, sed rerum exhibitione vestitas, quia vere nos Christi participes faciunt. Miraculum quale fingunt Magdeburgenses, alienum a doctrina nostra esse satis notum est: ut scilicet corpus suum Dominus sub pane, et sanguinem sub vino sistat: modum tamen communicationis a nobis mirabilem et supernaturalem statui peraeque notum est. Sed quia hoc totum proprium est secundi membri et intempestive hic ingeritur, non longius prosequar. Nam quod addunt, non modo verbum audibile spectandum esse, sed visibilia signa, quae [pag. 120] ideo Augustinus visibilia verba nuncupat, minime nobis adversum est: qui ubique docemus signa appendices esse et sigilla verbi. Simplicior ergo et rectior erit haec definitio causae formalis, esse mandatum quo Christus ad sacri symboli participationem nos invitat, promissione addita. In causa etiam finali tam perplexe ab illis res varias involvi, propositae methodo repugnat. Promittunt enim tituli, concinnum et pulcherrimum distinctionis ordinem: postea suggeritur indigesta moles. Sed quia mihi propositum non est docendi quam tenent rationem, licet displiceat, traducere : tantum calumnias quibus iniuste gravamur, breviter diluere sufficiet. Diligenter considerari volunt quod promissio gratiae non ad esum panis solius, sed ad Christi corpus adiecta sit: ut contra nos doceant, non applicari remissionem peccatorum per sola symbola. Atqui multis ante annis quam sic loquuti essent, me scripsisse testis est [pag. 121] mundus, quia bonis Christi non communicamus donec ipse noster sit, qui legitimum ex coena fructum percipere