50:181 181 CAPUT II. 182 est tanta eum contentione insistere. Ante enim vidimus quid machinarentur impostores nomen et honorem apostoli illi detrahendo. Caeterum notandae sunt nobis formulae iurandi, quas sancti usurpant: ut intelligamus iuramento nihil aliud agi, nisi ut fidem ac veritatem dictorum factorumque nostrorum ad Dei iudicium revocemus. Quam actionem necesse est ut religio timorque Dei gubernet. 22. Eram facie ignotus. Videtur mihi hoc esse additum, quo magis obtrectatorum suorum malevolentiam et malignitatem amplificet. Nam si solus auditus cominovebat iudaicas ecclesias, ut Deo darent gloriam, quod ita magnifice operatus esset in Paulo: quam indignum est, eos quibus conspicuae sunt ab effectu mirificae eius virtutes, non idem agere? Si sola fama illis sufficiebat, cur isti conspectu rerum non sunt contenti? Expugnasse fidem dicitur, non quia sit per se expugnabilis fides, sed quod eam in hominibus infirmis destruebat. Praeterea conatus magis respicitur quam effectus. 24. Glorificabant in me. Hoc luculentum signum erat, approbari ab omnibus Iudaeae ecclesiis eius ministerium : et ita approbari, ut cum admiratione et laude agnoscerent eximiam Dei virtutem. Ita oblique perstringit malevolos, quod suo livore et calumniis hoc tantum proficiant, ut obscurent Dei gloriam, quam apostoli agnoverant et palam confessi erant in Pauli apostolatu fulgere. Interim tamen nobis obiter hic praescribitur regula, qualiter debeamus sanctos Domini suspicere. Nam quae nostra est vel pravitas, vel ingratitudo, vel propensio ad superstitionem : quos Dei donis ornatos conspicimus, illos deorum instar colimus, immemores a quibus acceperint. Itaque admonemur hoc loco, potius in autorem oculos coniicere, ut illi adscribamus quod suum est. Et simul docemur, quod Paulus ex hoste factus erat minister, materiam fuisse laudandi Dei. CAPUT II. 1. Deinde post annos quatuordecim adscendi rursus Ierosolymam una cum Barnaba, assumpto simul et Tito. 2. Adscendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium, quod praedico inter gentes. Privatim vero cum iis qui in pretio erant, ne quo modo in vanum currerem, aut cucurrissem. 3. Sed neque Titus, qui mecum erat, quum esset Graecus, compulsus fuit circumcidi, 4. propter subingressos falsos fratres, qui subintroierant ad explorandum libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu: quo nos in servitutem adigerent 5. Quibus ne ad horam quidem cessimus per subiectionem, ut veritas evangelii maneret apud vos.