|
20:181
181
1563
NOVEMB.
182
cata
ex
aliquo
etiam
consensu,
sed
non
pleno,
labantur.
Quomodo
enim
illi
dicuntur
obedire
peccato,
quibus
perpetua
pugna
est
contra
peccatum?
qui
carnem
suam
crucifigunt
cum
vitiis
et
concupiscentiis?
qui
perpetuo
student
legi
Dei
servandae?
in
quorum
cordibus
scripta
est
et
viget
lex
Dei:
qui
ex
animo
dicunt:
mente
quidem
se
servire
legi
Dei,
carne
autem
legi
peccati?
qui
denique,
antequam
peccent,
cum
Petro
mallent
millies
mori,
quam
semel
peccare,
et
quum
peccant,
non
ex
animo,
neque
ex
contemptu
aut
odio
legis,
neque
ex
destinata
malitia,
sed
vel
infirmitate
vel
ex
ignorantia,
semper
autem
contra
animi
propositum,
peccant,
et
postquam
peccarunt,
cum
eodem
Petro
dolent,
lugent,
resipiscunt?
Quod
si
secus
fecerint,
non
illos
ego
appellavero
sanctos:
neque
de
illis
intelligendae
sunt
meae
praelectiones
ac
disputationes.
Deinde
etiamsi
quis
contendat,
sanctos,
quum
peccant
ex
aliquo
consensu,
ut
fecit
Petrus
et
David,
obedire
concupiscentiis
peccati:
aliud
mihi
suppetit
responsum
quod
defendam:
propositionem
illam
compositurum
non
pugnare
cum
ea
quam
hic
defendi
doctrinam
de
perseverantia.
In
mea
thesi
est:
eos
non
excidere
penitus
a
fide:
articulus
compositionis
habet
simpliciter:
eos
amittere
fidem,
sine
particula
penitus.
Quis
autem
inficietur:
fidem
etiam
in
sanctis
quum
peccant
aliquo
modo
amitti,
hoc
est,
suffocari,
infirmari,
languescere,
denique
amitti
fidem,
hoc
est,
fervorem
fidei.
Et
aperte
ipsi
explicant
de
qua
fide
loquantur
quum
aiunt:
Amitti
fidem
quae
est
fiducia
de
remissione
peccatorum.
Intelligunt
igitur
quum
peccatur
ex
consensu
etiam
a
sanctis,
actualem
illam
fiduciam,
qua
persuasi
erant
de
remissione
omnium
peccatorum,
qua
accensi
erant
in
Deum,
qua
denique
fiebat
ut
nullius
sibi
conscii
essent
peccati,
quod
sentirent,
omnia
esse
remissa,
ita
exstingui
ut
iam
novi
peccati
conscii
facti
sentiant,
se
reos
esse
mortis,
quae
stipendium
est
peccati,
atque
ita
sentiant,
se
reos
esse,
ut
etiam
simul
intelligant,
novo
sibi
actu
resipiscentiae
et
fidei
opus
esse
ad
remissionem
novi
peccati
impetrandam.
Quis
autem
hoc
infitias
eat?
aut
quando
ego
unquam
aliter
docui?
Sed
totam
penitus
exstingui
fidem,
totamque
tolli
fiduciam,
ita
ut
de
Dei
misericordia
deque
remissione
peccatorum
diffidant,
neque
illi
docent,
neque
ego
adversariis
concessi.
Vides
igitur,
frater,
quam
grave
sit
meum
peccatum
quod
articulis
illis
subscripserim.
Sed
tibi
dicam
ingenue,
qua
in
re
peccaverimus
omnes
nos:
in
eo
quod
nimis
fuimus
creduli,
nimis
boni,
nimis
faciles,
et
nostra
simplicitate
atque
candore
mensi
sumus
aliorum
astutias
atque
calliditates
et
putavimus
inter
bonos
bene
agier.
Profecto
verum
¡ìst
dictum
Christi:
filios
tenebrarum
prudentiores
|