9:180 labitur, me non valde commovet. Quanquam decebat suae calamitatis memores paulo clementius cum tot ecclesiis agere, quarum anxias et serias preces pro illorum liberatione toto triennio assidue sibi fuisse oblatas testis est Deus. Privatim illis displicuit meae contra Westphalum Defensionis austeritas: illius rabiem pronunciant necessarium esse zelum. Mihi a tam iniusta saevaque intemperie ad Dei tribunal provocare satis est. Interea, quamvis taceam, vident omnes perverso Philippi odio tam submisse, ne dicam sordide, Westphalo eos adulari. Verecunde facere visus est Matthias Illyricus *) nomen suum a caterva [pag. 116] removens: sed mox subscriptione addita famae suae non satis consuluit. Nam quantumvis me atris carbonibus notet, is tamen sum quem reverenter sua manu non ita pridem salutare dignatus est. Eadem est Erasmi Sarcerii2) ratio, qui me literis praeceptorem fide perpetua colendum appellans, inter detestabiles haereticos sua censura locat. Ac praeceptoris quidem elogium libenter remitto, fidei tantum constantiam desidero in fraternae benevolentiae cultu. Cui finem non aliud quam doctrinae mutatio, quae nulla in me est, afferre debuit. Sed ne magis quam par sit propriae causae intentus esse videar, posthac non nisi doctrinam ipsam attingam. Quod Christum autorem esse dicunt coenae suae, et inde colligunt efficientem esse causam, controversia semper caruit. Quod duas enumerant materiales3) causas, externa scilicet panis et vini elementa, deinde [pag. 117] corpus et sanguinem Christi, in hac quoque parte illis astipulor. Nam verum et naturale Christi corpus nos a coena penitus removere, falsum et calumniosum est. Minus etiam tolerabilis est petulantia, nos facere typos, umbras, phantasmata et praestigias corporis Christi: nisi forte futili mendacio se obliterare posse credunt quod pridem tam in mea Institutione, quam alibi saepius clare testatus sum, non modo in genere omnium sacramentorum materiam Christum ab initio fuisse, sed in sacra coena hoc praecipue impleri. Neque id in mea ad Westphalum responsione tacitum praeterii. Quomodo autem nobis corpus et Christi sanguis materia sint coenae, plenius deinde explicabimus. Hoc tantum nunc dicendum fuit, Magdeburgenses odiose nos gravando, statim a limine causam ipsam maligne obscurare. In causa formali nihil mirum si ab illis dissentio. Dicunt copulationem [pag. 118] esse elementorum panis et 1) Flamus separatim subscripsit Gollegarum confessioni praemissa peculiari declaratione, I. c. H. 3 verso. 2) Sarcerii Testimonium sequitur JBlacianum ibid. H. 4 verso. Epistola eius ad Calvinum ad quam hic alludit nulla hodie exstat 3) mutuelles (!).