52:180 totius hominis custodiam et omnium eius partium ita Deo commendat Paulus, inde colligendum est, nos innumeris periculis esse expositos, nisi illius tutela nos protegeret. 24. Fidelis qui vos vocavit. Sicuti precando testatus est quantam de salute Thessalonicensium curam haberet: ita nunc in fiducia divinae gratiae eos confirmat. Observa autem quo argumento perpetuum illis Dei auxilium promittat: nempe quia eos vocavit. Quibus verbis significat, sperandam esse gratiae continuationem, ex quo semel Dominus nos sibi in filios cooptavit. Neque enim unius diei se patrem nobis fore pollicetur: sed hac lege nos adoptat, ut perpetuo nos foveat. Ergo vocatio testimonium nobis aeternae gratiae esse debet : nam opus manuum suarum non vult mutilum deserere. Porro fideles alloquitur Paulus, qui non externa modo praedicatione vocati fuerant, sed efficaciter fuerant a Christo ad patrem adducti, ut essent ex filiorum numero. De osculo, ut solenne fuit salutationis symbolum, alibi dictum est. His autem verbis suum erga sanctos omnes amorem declarat. 27. Adiuro vos per Dominum. Incertum est timueritne (quod saepe accidit) ne maligni ac invidi homines epistolam supprimerent: an aliud praecavere voluerit periculum, ne perversa quorundam prudentia et cautione contineretur inter paucos. Semper enim reperiuntur qui negent utile esse vulgari quae alioqui optima agnoscant. Certe quocunque artificio vel praetextu tunc machinatus fuerit Satan ne in omnium notitiam perveniret epistola: colligere ex Pauli verbis licet quam serio et acriter se opponat. Neque enim res levis aut frivola est adiuratio per Dei nomen. Habemus itaque, spiritum Dei, quae Pauli ministerio in hac epistola prodidit, velle toti ecclesiae publicari. Unde apparet, diabolis quoque ipsis praefractiores esse qui a lectione scriptorum Pauli hodie populum Dei arcent: utpote qui tam severo exorcismo non moventur.