50:180 impulsum, ipsos quoque propter falsas nebulonum iactantias Deo opponere necesse habuit. Ubi autem creatura cum Deo confertur, quamlibet humilibus atque abiectis titulis deprimatur, nulla fit ei iniuria. 17. Sed abii in Arabiam. Lucas triennium hoc in historia Actorum praeteriit: quemadmodum neque alia omnia enumerat. Ideo frigida est eorum calumnia, qui quaerunt hic aliquem colorem repugnantiae. Caeterum expendant pii lectores quam grave tentationis certamen Paulum statim a primo tyrocinio exceperit. Qui pridie honoris causa cum splendido comitatu missus fuerat Damascum, nunc profugus in aliena terra oberrare cogitur: neque tamen animo deficit. 18. Deinde post annos tres. Tertio demum anno postquam apostoli munus exercuerat, conscendit Ierosolymam: ergo non auspicatus est ab hominum vocatione. Et tamen ne videretur habere separatas ab aliis rationes, ideoque fugere eorum conspectum : dicit se hoc consilio venisse, ut Petrum videret. Ergo tametsi eorum autoritatem non exspectaverat in suscipiendo munere, non tamen illis invitis, sed consentientibus et approbantibus gradum apostolatus tenuit. Hoc est quod intendit, neque se unquam fuisse alienum a caeteris apostolis, et sibi etiamnum bene cum illis convenire. Breve tempus notat quod illic transegit, ut ostendat se non discendi causa venisse, sed mutuae duntaxat communicationis. Eodem spectat quod addit, se neminem alium vidisse: quia scilicet alio tendens iter illac faciebat solum. 19. Nisi Iacobum. Quis hic fuerit Iacobus, videndum est. Consentiunt fere veteres unum ex discipulis fuisse cognomento Oblian et Iustum, qui ecclesiae Ierosolymitanae praefuerit. Quamquam alii Ioseph filium fuisse putant ex alia uxore: alii (quod verisimilius est) Christi ex matertera consobrinum: sed quum hic numeretur inter apostolos, illam opinionem non recipio. Neque enim valet excusatio Hieronymi, nomen hoc interdum a duodecim ad alios transferri: quando hic de summa dignitate agitur: et eundem paulo post habitum fuisse inter praecipuas columnas audiemus. Ergo mihi longe probabilius est, Alphaei esse filium, de quo loquitur. Reliquos per varias regiones tunc fuisse sparsos credibile est: non enim uno in loco desidebant otiosi. Quamquam autem narrat Lucas deductum ad apostolos fuisse a Barnaba: non tamen de duodecim id accipiendum, sed de his duobus, qui soli tunc erant Ierosolymis. 20. Porro quae scribo vobis. Haec affirmatio ad totam narrationem extenditur. Demonstrat autem quam serio de hac causa Paulus contenderit, quod iusiurandum adhibet, quo uti fas non est nisi in causis gravibus magnique momenti. Neque mirum