|
30:180
mus
nos
non
tantum
corporalem
castigationem,
sed
aeternam
damnationem,
propter
innatam
nobis
corruptionem
mereri.
Sed
quum
Deus
improbos
diabolorum
manu
corripit,
et
ipsis
tradit,
longe
alia
est
ipsorum
quam
fidelium
conditio,
quod
hi
quidem
ita
castigantur,
ut
in
salutem
ipsis
cedat
castigatio,
improbis
autem
et
infidelibus
in
exitium.
Caeterum
Deum
observemus
sic
uti
diabolorum
opera,
ut
nulla
in
ipsum
cadere
possit
accusatio
mali
quod
admittunt,
quandoquidem
prava
diabolorum
voluntate
ad
suorum
iudiciorum
exsequutionem
abutitur.
Diaboli
quidem
nihil
nisi
perditionem
animarum
nostrarum
per
se
expetunt:
sed
ipsis
ita
Deus
utitur,
ut
ad
peccatorum
agnitionem
venientes
veniam
deprecemur,
et
cum
humilitate
ad
Deum
accedamus
a
vitiis
purgandi
et
liberandi.
Atque
ita
quidquid
Deus
per
illos
licet
prava
instrumenta
exsequitur,
iustum
et
aequum
est.
Diaboli
vero
quid
aliud
quam
crudelitatem,
quam
rebellionem
et
contumaciam
spirant?
Sed
ita
tamen
Deus
opus
suum
perficit.
Ac
permittit
quidem
nonnunquam
habenas
illis,
ut
crudeliter
etiam
in
Dei
filios
saeviant:
sed
quis
tandem
est
istius
ipsorum
crudelitatis
exitus?
Nempe
Deus
tandem
non
impunitam
relinquet
crudelitatem
et
tyrannidem,
quam
isti,
licet
divinae
iustitiae
administri
et
instrumenta,
exercuerunt,
quae
tandem
in
ipsorum
condemnationem
et
exitium
est
redundatura.
Nam
etsi
illi
quidem
malum
quod
poenis
dignum
est
puniunt,
non
tamen
in
Dei
voluntatem
respiciunt,
sed
potius
furorem
suum
et
rabiem
qua
bonos
oderunt
sequuntur.
Eadem
improborum
esto
ratio,
quibus
saepe
Deus
utitur
iustitiae
suae
administris:
nam
saepe
Deus
per
improbos
sua
iudicia
exercet.
Quid
enim
putatis
fieri
quum
bella
excitantur,
nonne
Deo
movente
boininum
voluntatem?
Certum
enim
est
Deum
istis
modis
velle
populorum
malitiam
castigare:
et
tamen
non
eximere
poenis
meritis
eos
quibus
instrumentis
usus
fuerit.
An
enim
existimamus
ideo
gratos
et
acceptos,
quod
per
eos
impleta
sua
sint
iudicia
?
Minime
gentium
:
sed
odit
potius
quos
avaritia,
quos
furor,
quos
crudelitas,
quos
ambitio,
non
autem
Dei
gloriae
studium
impulit
et
excitavit.
Sed
illi
tamen
Dei
votuntatem
exsequuntur,
et
iudicia
perficiunt.
Sane
quidem:
verum
alieno
a
Dei
voluntate
et
obedientia
animo.
Et
illi
quidem,
fateor,
suos
conatus,
nisi
Deo
permittente,
perficere
non
possent.
Nam
Deus
ipse
bella
movet:
Deus
ad
arma
vocat,
ipse
Deus
ferit
et
caedit.
Quibus
vero
tandem
usus
instrumentis?
Hominibus
sane
iustitiae
suae
administris
utitur,
qui
tamen
suis
operibus
condemnantur.
Verum
enimvero
nonne
digni
sunt
excusatione,
quos
eo
Deus
impulit?
Minime
gentium,
quum
eorum
condemnatio,
non
ab
hoc
ultimo
peccato,
sed
a
praeteritis
transgressionibus
et
flagitiis
manarit,
ultimumque
secum
exitium,
veluti
ium
redun-
|