|
10.1:180
communi
omnium
sensu
comprobata,
Deum
praeferre
obedientiam
sacrificiis
omnibus.
Quare
ut
res
subtilius
non
expendatur,
satis
constat,
a
Deo
reiici,
quidquid
ipsius
voluntati
non
respondet.
Testimonium
autem
voluntatis
Domini
ex
una
scriptura,
in
qua
consignatum
exstat,
petendum
est.
Unde
fit,
ut
quidquid
sese
offeret
quod
repugnet
scripturae,
ab
eo
mihi
cavendum
sit,
nisi
sciens
in
Deum
peccare
velim.
Hoc
autem
loco
habere
me
quae
communi
consensu
tam
sancta
esse
credantur,
absurdum
tibi
videri
potest.
Verum
hoc
unum
a
te,
mi
pater,
postulo,
ut
quum
ea
sim
aetate
quae
ad
quidvis
admittendum
magis
prona
iudicari
solet,
ne
tamen
hoc
meum
tantis
de
rebus
iudicium
iuvenili
levitati
adscribas:
quum
potius
idoneo
et
omni
exceptione
maiore
veritatis
testimonio
pressus
ac
pervictus,
ita
sentire
coeperim.
Quod
enim
per
Dei
gratiam
et
legendo
et
audiendo
assequi
datum
est,
illi
refragari
tandem
non
potui.
Quamobrem,
mi
pater,
ubi
ex
illa,
certa
scientia,
quae
conscientiam
meam
regere
debet,
aliquid
malum
esse
mihi
constat,
illi
interesse
nefas
mihi
iudico,
etsi
mihi
non
parum
dolet,
quod
ab
illis
rebus
abstinere
sine
tui
offensione
non
possum.
Nihil
enim
mihi
et
optabilius
est,
et
meo
voto
accommodatius,
quam
ut
meum
tibi
obsequium
praestem,
atque
approbem.
Unum
me
impedit,
cuius
a
te
imputationem
supplex
deprecor,
quod
reluctante
conscientia
si
quid
aggrediar,
me
ipsnin
in
me
iudicem
ferre
cogar.
Absit
vero
a
moribus
meis
omnis
arrogantiae,
et
de
me
Bupra
alium
quemquam
existimationis
labes.
Tantum
hoc
volo,
quod
qui
a
Deo
edoctus
sim,
quid
rectum
sit
vel
secus,
illud
insuper
habere
iam
non
possim.
Quumque
singulis
de
se
apud
illum
ratio
aliquando
reddenda
sit,
ut
aliis
sua
ignorantia
in
Dei
iudicio
fraudi
etiam
non
sit,
non
video
tamen
quid
a
me
obtendi
possit,
si
a
Dei
notitia
et
vero
ipsius
cultu
mihi
explorato
semel
deflectam.
Quid
porro
in
ipsis
rerum
obtineat
argumentis,
neque
pro
meo
captu
hic
apud
te
attingo,
neque
etiam
eo
tibi
molestiam
|