8:18 mortis aeternae exitium effugiant. Itaque hina auspicari discant, quicunque sponte nolunt decipi, et decepti perire: ut cum Deo sciant sibi esse negotium, cui semel reddenda est ratio: horrendum illud etiam angelis tribunal proponant sibi ante oculos: accusatorem diabolum sibi imminere cogitent: audiant [pag. 17] conscientiae suae testimonium: ad stimulos peccati ne obdurescant: tum minime periculum erit, ne quid pudendum inveniant in Christi morte: ne ignominia crucis terreantur: ne quod denique aliud obstaculum illos retardet. Huius rei pulcherrimam imaginem cernere licet in muliere Samaritana. Quamdiu de mystico aquae vivae haustu cum ea disputabat Christus, suaviter garrulitate et cavillis dicax et audacula ludebat:l) verum, postquam exprobrata iiii scortatione conscientiam eius pupugit, facetiarum statim oblita, prophetam reverenter agnoscit, quem prius dicteriis vexare non dubitabat (Ioann. 4, 19). Ita quos offendit in Christo divinitas cum humanitate in unam personam coniuncta, quibus absurdum videtur a mortuo vitam petere, et crucem maledictam fontem vocare omnis gratiae et salutis: hos sciamus2) ideo offendi, quia timore Dei vacui nullum spiritualis doctrinae gustum habent. Quare ne sit nobis offendiculo ipsorum stupor, sed potius ab humana Christi natura ad divinam gloriam feramur, quae omnes curiosas quaestiones in admirationem convertat: a morte crucis ad gloriosam resurrectionem dirigamur, quae totum crucis opprobrium deleat: a carnis infirmitate ad potentiam spiritus transeamus, quae stultas omnes cogitationes absorbeat. Tali sensu imbutum fuisse Paulum certum est, quum ita diceret: Non me pudet evangelii Christi, Dei enim potentia est in salutem credentibus (Rom. 1, 16). Nam his verbis eos demum evangelii pudere significat, qui vim eius salutarem non apprehenderunt.3) Porro non aliter apprehendi subiicit, quam patefacta ira Dei in nostrum exitium. Quis iam miretur, cibum non sapere iis quibus nullum est palatum? Quisquis enim ita obstupuit, ut nulla irae Dei revelatione tactus secure dormiat, nihil in agnoscendo Christo ab iis differt, [pag. 18] quibus in iudicando sapore ablatus est palati sensus. Tales autem nequaquam solemus morari, ut a cibo propterea quispiam nostrum abhorreat, quod ab illis respuitur.4) Sed hoc etiamnum scandalum, quod similiter ex doctrina emergit, violentius est ac magis commune: quia quum natura placeamus nobis, nostraque omnia velimus haberi in summo pretio, illic 1) ceste affetee ne faisoit que s'en iouer en jbrocardant. 2) Sic bene princeps. Caeterae omnes: hoc sciamus. 3) apprehenderent Bern et Amst. 4) Or si nous voyons les malades refuser la viande, ne laissons pas pour cela de manger. 2