7:18 corpore et sanguine Christi pascitur, ut anima de Deo saginetur. Et Theodoritus *) verba Ambrosii refert ad Theodosium imperatorem: Quomodo huiusmodi manibus sacrum Domini corpus suscipies? qua audacia poculum pretiosi sanguinis ori tuo admovebis? Hieronymus:2) Sacerdotes qui eucharistiam conficiunt, et sanguinem Domini populo distribuunt. Item Chrysostomus:8) Non sicut in veteri lege partem comedebat sacerdos, partem vero populus: sed ea quae sunt eucharistiae, communia sunt omnia inter sacerdotem et populum. Omnibus unum corpus proponitur, et calix unus. Sed de observatione non est controversia: quam omnes talem fuisse fatentur. Quod autem sic fieri omnino oportere censuerint, constat ex decreto Gelasii,4) qui arceri iubet a toto sacramento, qui a calice abstinent, quoniam divisio huius mysterii, inquit, grandi sacrilegio non careat. Cyprianus5) vero fortiter contendit, nullo modo admittendum esse hoc sacrilegium. 6) ARTICULUS VIII. De potestate7) consecrandi. Porro, solis sacerdotibus, secundum ecclesiae ritum ordinatis, data est a Christo potestas consecrandi verum Christi corpus, et in foro poenitentiae a peccatis absolvendi. Probatur sic: Quia haec verba per episcopum in ordine dando proferuntur: Damus tibi potestatem consecrandi, et offerendi Deo placabiles hostias. Sed quaeritur de quo ecclesiae ritu magistri nostri intelligant: quum caeremoniae quibus utimur, non fuerint factae in apostolis,8) nec in eorum coaequalibus. Ad hoc respondeo, quod privilegium fuit illis datum per specialem dispensationem.9) Si quis autem replicet de successoribus, qui etiam per multos annos non fuerunt uncti, nec ordinati nostro more aut forma, dico quod illud totum tempus de- 1) Libr. 3. eccles, hist. c. 8. 2) In Sophon. 3) In 2. ad Cor. c. 9. 4) Refertur Can. Comperimus de consecr, dist. 2. 5) Epist. 2. de lapsis. 6) Et S. Cyprian debat par vives raisons que nullement on ne doit demer a un Chrestien le sang de Iesus Christ, lequel doit espandre son propre sang, pour signer la verite d'iceluy. 7) Gallasius habet: De intentione, quod ad sequentem articulum pertinet. 8) In versione h. I. additur: tellement qu'ilz n'ont iamais este ordonnez de telle facon que les prestres de nostre temps, ne pareillement les autres disciples. 9) Ibidem: qui ne compete point a tous et qu'on ne doit tirer en consequence pour en faire loy commune. 2