52:18 enim hoc melius. 24. Manere vero in carne magis necessarium propter vos. 25. Atque hoc confisus novi quod manebo et permanebo cum omnibus vobis in vestrum profectum et gaudium fidei: 26. ut gloriatio vestra exsuperet in Christo Iesu de me, per meum rursus adventum ad vos. 22. Quod si vivere. Quemadmodum desperati homines perplexi sunt debeantne vitam longius prorogare in miseriis, an morte finire suas aerumnas: ita e converso Paulus adeo se aequo animo tam ad mortem quam ad vitam paratum esse dicit, quia utriusque conditio beata sit fidelibus, ut de optione ambigat. Si operae pretium est, hoc est, si mihi constet maior vitae meae fructus quam mortis: non video utrum debeam praeoptare. Vivere in carne per contemptum posuit, melioris vitae comparatione. 23. Coarctor enim. Non alia mercede vivere optabat Paulus, quam ut serviret Christi gloriae et fratribus prodesset. Proinde neque aliam utilitatem reputat in vita quam fratrum salutem. Sibi autem privatim melius esse agnoscit cito mori, quia futurus sit cum Christo. In optione vero demonstrat quanta ardeat caritate. Non hic de commodis terrenis agitur, sed de spirituali bono, quod merito piis summopere optabile est. Paulus tamen quasi sui oblitus, non tantum se medium continet, ne plus in suum quam Philippensium bonum propendeat: sed tandem concludit, ipsorum rationem in corde suo praeponderare. Hoc scilicet vere est Christo vivere et mori, quum nobis posthabitis ferimur quo nos Christus vocat ac rapimur. Cupiens dissolvi et esse cum Christo. Coniunctim legenda sunt haec duo. Per se enim mors nunquam expetetur, quia pugnat hoc desiderium cum sensu naturae: sed expetitur propter causam, vel propter alium finem. Desperati ad eam confugiunt taedio vitae: fideles ad eam libenter properant, quia liberatio est a servitio peccati et transitus in regnum coelorum. Hoc est quod nunc dicit Paulus, Cupio mori, quia hoc modo perveniam ad Christi coniunctionem. Interea non desinunt fideles mortem horrere : sed quum oculos convertunt ad vitam illam quae mortem sequitur, consolatione ista facile vincunt formidinem. Certe quisquis in Christum credit, ita debet esse animatus, ut ad mentionem mortis caput attollat, laetus nuntio suae redemptionis. Unde apparet quam multi sint titulo tenus duntaxat Christiani, quando maior pars, audito mortis nomine, perinde ac si nullum unquam de Christo verbulum audissent, non modo expavescunt, sed prope redduntur exanimes. O bona conscientia, quantum polles ac vales! Bonae autem conscientiae fundamentum est fides: imo ipsa est conscientiae bonitas. Dissolvi. Notanda est haec loquutio. Mortem 2