44:18 sent esse eorum amici et foederati. Iam sequitur quod etiam heri recitavi, Visitabo super omnem qui tripudium agit super limen. Quidam hoc exponunt de cultoribus Baal, sed frigide: imo quemadmodum nuper dixi, contextus non patitur aliter intelligere quam de ministris principum, qui vexabant crudeliter plebem, et spoliabant miseros homines suis fortunis, qui pares non erant ad resistendum. Postquam ergo loquutus est propheta de primariis regni ducibus, et de filiis regum, descendit ad eorum ministros, qui erant quasi venatici canes ad rapiendam undique praedam. Qui intelligunt de sacrificiis Baal, adducunt locum ex sacra historia, quod quum imago Dagon reperta esset in foribus templi, non ausi fuerint calcare limen illud, sed saltaverint: atqui illud est nimis remotum. Alii etiam afferunt diversas expositiones: ego vero non dubito quin propheta hic significet praedandi licentiam, quum dicit eos saltare super limen, tanquam victores scilicet. Nam postea adiungit eos replere rapina et fraude domos principum. Ergo saltare super limen nihil aliud est quam occupare alienas domos, et illic petulanter insultare, quemadmodum victores solent. Nam qui potitur alieno, non illic tantum veluti in sua possessione quiescit, sed sese effundit atque iactat. Sic etiam hic ad vivum depingit propheta proterviam illam, quam exercebant principum ministri, quum domos alienas invaderent. Dicit ergo eos tripudium agere, Haec mea est domus: et quis audebit contra verbum facere? Quum ergo tantum sibi licentiae sumerent ministri principum, hic denuntiat propheta vindictam Dei. Postea adiungit replere aedes dominorum violentia et fraude. Per violentiam et fraudem intelligit praedas collectas partim ex vi armata, partim etiam ex captionibus et dolis. Sicuti aulici habent suas plagas quibus insidiantur miseris hominibus. Quod si fraudibus consequi nequeant quae speraverant, prosiliunt ad vim armatam : quidquid sit, ditescunt tamen partim ex rapinis, partim ex fraudibus. Ideoque utramque speciem hic posuit propheta. Sequitur: 10. Et erit in die illa, dicit Iehova, vox cla" moris a porta piscium, et ululatus a secunda (ad verbum: sed multi intelligunt scholam) et contritio magna a collibus: Hic confirmat eandem sententiam, et amplificat etiam atque illustrat figuris. Scimus enim quantum valeant hypotyposes ad tangendos animos, ubi non tantum narratur res ipsa, sed quasi subiicitur oculis. Sic propheta non contentus simplicibus verbis, quasi theatrum erigit, ut clarius appareat futura clades Ierosolymae. Sed quoniam de hac ratione loquendi alibi tractavimus, ego nunc leviter praetereo. Dicit ergo fore vocem clamoris a porta 2