32:18 statem venitur, qualis est in coelo. Neque tanlen repugno quin hic- quoque sensus elici possit ex verbis: Quamvis mundus hic variis modis concutiatur in speciem, non tamen minui Dei potentiam, quia terribili suo imperio perturbationes omnes facile compescit. 5. (Testimonia tua.) Hactenus retulit propheta quam admirabilis sit Deus quum in mundi creatione, tum etiam in gubernatione generis humani. Nunc peculiare beneficium commemorat quo populum electum dignatus est, patefacta salutis doctrina. Ac primo quidem legem Dei a certa fide et veritate commendat: sed quia thesaurus hic cunctis populis promiscue expositus non erat, continuo post adiungit domum Dei ornatam esse splendore in perpetuum. Quamvis ergo se Dei bonitas ad totum mundum extendat, hoc inaestimabile Dei beneficium merito celebrat propheta, quod foedus aeternae vitae in ecclesia sua deposuerit, ut illic coelestis sua gloria plenius fulgeret. Quidam H1X2 Pr o desiderabili accipiunt: ac si dixisset propheta, Templi decus esse pretiosum : sed ratio grammaticae aliud postulat. Longitudine dierum notatur perpetua successio, de qua etiam praeclare Iesa. 59, 21: Ecce posui verbum meum in ore tuo, in ore seminis tui, et seminis quod deinde sequetur: ut fideli custodia per multas aetates coelestis doctrina vigeat. PSALMUS XCIV. ARGL Implorat auxilium Dei contra improbos et violentos qui tyrannice et crudeliter sanctos opprimebant. Nec dubium quin de oppressoribus domesticis loquatur: quorum iniqua dominatio non minus sanctis molesta et infesta erat, quam omnes gentinm iniuriae. 1. Deus ultionum Iehova, Deus ultionum affulge: 2. Eleva te iudex terrae, redde mercedem superbis. 3. Usquequo impii Iehova, usquequo impii exsultabunt? 4. Effutiunt, loquuntur duriter, extollunt se omnes operarii iniquitatis: 5. Populum tuum Iehova conterunt, et haereditatem tuam affligunt: 6. Viduam et peregrinum interficiunt, et pupillos occidunt 1. (Deus ultionum.) Certum est Iudaeos malis vicinis cinctos fuisse, adeoque totidem fuisse acerrimos hostes qui eos vexare et fatigare non cessabant* Sed quum impiis pro libidine dominantibus, interior afflictio durius eos urgeret, merito Deum inclamat propheta, ut tam exitiali malo remedium afferat. Loquutio satis trita est, Deum apparere conspicuum et in sublime efferri dum manifesto effectu se vindicem demonstrat: quia tunc videtur tribunal conscendere ut poenas exigat de sceleribus, et virtutem suam exserere mundo in ordinem cogendo. Atque 2