|
30:18
tum
promovere,
ut
nostris
affectibus
locum
non
demus,
neque
impatientia
et
intemperantia
aestuemus:
sed
quod
Deus
proponit
sequamur,
et
quod
tam
saepe
scriptura
monet
et
repetit
usurpemus,
nimirum:
Exspectate,
sustinete,
patienter
tolerate.
Ac
sane
si
innati
huius
vitii
in
nobis,
festinationis,
inquam,
et
praecipitantiae
vim
et
efficaciam
attendamus,
hanc
doctrinam
non
modo
non
superfluam
esse,
sed
maxime
necessariam
comperiemus:
hodierno
praesertim
tempore,
quo
summa
rerum
confusio
passim
fideles
obruit,
quos
tamen
hanc
retinere
modestiam
et
prudentiam
oportet,
ut
ne
digitum
quidem
sine
Dei
nutu
et
voluntate
moveant.
Nam
exemplo
Saulis
discimus,
quid
sit
ultra
positos
terminos
egredi.
Multi
profecto
si
quid
otii
et
tranquillitatis
a
Deo
obtinent,
triumphare
sibi
videntur,
et
quaecunque
ratio
dictaverit
temere
suscipiunt,
ut
sese
ubique
stultitia
ipsorum
prodat,
cum
ambitione
coniuncta.
Atqui
Deus
illis
maxime
triumphantibus
ostendit
irritos
ipsorum
esse
conatus,
et
potius
retro
ferri
cancrorum
instar,
quam
promoveri,
et
in
contrarium
omnia
ipsis
cedere.
Eo
itaque
diligentius
haec
doctrina
est
animis
nostris
insculpenda,
ut
nihil
nisi
quod
Deus
verbo
suo
praescripserit
aggrediamur,
futuro
alioquin
irrito
et
inani
conatu,
et
summa
confusione
exitum
eorum
quae
temere
ex
nostro
sensu
susceperimus
comitatura.
Transeamus
ad
sequentia,
in
quibus
dicitur
Saul
sacrificasse,
et
antequam
absolveret
Samuelem
advenisse,
eique
Saulem
occurrisse,
ad
ei
bene
dicendum.
Ex
quibus
apparet
quanto
honore
Dei
prophetam
Saul
prosequeretur:
etsi
enim
rex
esset
iam
confirmatus
in
universum
populum,
tamen
honore
prosequi
studet
eum
quem
Deus
praefecerat
ipsi,
et
ducem
ac
ductorem
eidem
commiserat.
Porro
vox
illa
Benedicendi
idem
significat
ac
salutare
et
bene
preeari,
ut
solemus
diem
faustum
precari,
aut
bonam
valetudinem,
quoniam
obviam
facti
alii
aliis
debemus
Deum
pro
salute
ipsorum
precari.
Variae
quidem
sunt
istiusmodi
salutationes,
quarum
tamen
omnium
hic
scopus
est,
ut
Dei
nomen
super
eos
invocemus
quibus
bene
esse
volumus,
cuiusmodi
preces
usitatae
apud
nos,
faustum
tibi
diem
precor,
Deus
tibi
benedicat,
I)eus
tibi
valetudinem
concedat,
et
similes,
quibus
nos
ab
unico
Deo
felicitatem
exspectare
demonstramus.
Verum
hic
saepissime
a
multis
peccatur,
qui
urbanitate
et
civilitate
quadam
ac
more
potius
quam
precandi
studio
temere
Dei
nomen
assumunt,
parum
cogitantes
quid
precibus
illis
a
Deo
postulent.
Quin
etiam
saepe
in
sermone
a
multis
peccatur,
qui
alteri
iubent
dari
suo
nomine
faustum
diem,
quasi
sit
in
hominum
potestate,
faustum
alicui
diem
dare.
Mera
sane
illa
est
ineptia,
immo
nimium
impudens
arrogantia.
Verum
istud
est
animis
nostris
infi-
2
|