24:18 crudele et inhumanum: sed quia vigebat in illarum cordibus sincerior religio et pietas. Sciebant autem divinitus electum et re ipsa expertae erant benedictum esse Abrahae semen: unde sentire promptum erat, exstinguere in ipso Dei gratiam, sacrilegae esse impietatis. Iam notanda est antithesis inter timorem Dei et poenae formidinem, quae ipsas ab officio dimovere poterat. Quando non facile patiuntur tyranni contemni sua imperia, morte ante oculos obiecta, puras tamen a scelere manus continent. Ita Dei reverentia erectae et suffultae Pharaonis mandatum et minas fortiter spreverunt. Itaque quos a recto cursu abripit hominum terror, sua mollitie produnt inexcusabilem Dei contemptum, sacrosanctis eius placitis hominum gratiam praeferendo. Latius etiam patet doctrina multos plusquam praepostere sapere, dum subiectionis praetextu, praeter ius et fas improbae regum libidini obtemperant, dum alii avaritiae et rapacitatis, alii crudelitatis sunt ministri: imo, ut caducis mundi regibus gratificentur, Deum pro nihilo ducunt, adeoque puram religionem (quod est omnium deterrimum) ferro et ignibus ex professo oppugnant. Quo magis detestabilis est eorum impudentia, quod dum Christum crucifigunt scientes et volentes in suis membris, putidam tamen excusationem obtendunt, se ex Dei verbo principibus suis obedire. Quasi vero principes ordinando, ius illis suum resignaverit : ac non potius optimo iure in ordinem cogatur terrena quaevis potestas, ubi in coelum se effert. Quando autem hoc tantum captant ut probrum apud homines effugiant scelerati obsequii, non longis rationibus coarguendi sunt, sed ad mulierum iudicium mittendi, quia obstetricum exemplum abunde ad eorum damnationem sufficit: praesertim ubi eas suo elogio commendat spiritus, quod regi non obsequutae sint quia timebant Deum. 18. M vocans Pharao. Non aequitate nec clementia ad moderate agendum inductus fuit: sed quia palam non audebat miseros et innoxios foetus ex utero prodeuntes ad trucidationem proiicere, ne tanta atrocitas ad ulciscendi rabiem Israelitas accenderet. Clanculum igitur feminas accersit, ac interrogat cur non exsequutae sint quod praeceperat de necandis in ipso partu infantibus. Quanquam non dubito seditionis metu fuisse cohibitum magis quam pudore. In obstetricum responso duo vitia notanda sunt, quia nec satis ingenue professae sunt suam pietatem, et mendacio, quod gravius est, elapsae sunt. Nam fabula quam excogitant Rabbini ad purgandam earum culpam, repudianda est: non venisse in tempore, quia admonuerant omnes mulieres Hebraeas de impia regis machinatione: atque ita factum esse ut parientibus non adessent. Quid enim hac divinatione frigidius? Atqui Moses sua narratione mentitas fuisse ostendit. Quidam genus* 2