23:18 docendi causa in sex dies quae Deus simul perfecit, distribuat. Quin potius Deus ipse, ut opera sua ad hominum captum temperaret, sex dierum spatium sibi sumpsit. Immensam Dei gloriam quae hic relucet, leviter transvolamus: unde hoc, nisi quia ad reputandam eius magnitudinem plusquam sumus hebetes? interea alio nos ingenii nostri vanitas rapit. Huic vitio corrigendo Deus aptissimum remedium adhibuit, quum in certos gradus distinxit mundi creationem, ut nostram attentionem retineat, et quasi subsistere, iniecta manu, cogat. Ad hoc commentum stabiliendum imperite citatur locus ex Ecclesiastico (18, 1): Qui vivit in aeternum creavit omnia simul. Graecum enim adverbium xowy quo utitur, nihil tale sonat: neque ad tempus refertur, sed rerum universitatem. 6. Sit extensio. Opus secundi diei est, inane hoc spatium per terrae circumferentiam, ne coelum terrae misceatur. Nam quum hoc proverbio: Coelum terrae miscere, notetur extrema arabia, magni haec distinctio fieri debet. Porro vox yp"! non modo totam aeris regionem comprehendit, sed quidquid supra nos patet: qualiter coelum Latinis interdum capitur. Ita dispositio coeli et aeris promiscue vocatur y*p"l: sed aliquando utrumque simul, aliquando alteram partem significat: ut melius patebit ex progressu. Nescio cur Graecis placuerit vertere 6xeqe(ofxa quod in firmamenti nomine imitati sunt Latini: ad verbum enim est expansio. Atque huc alludit David, quum dicit extensos esse coelos a Deo instar cortinae (Ps. 104, 2). Si quis roget annon prius fuerit ista vacuitas: respondeo, utcunque non occuparentur ab aquis omnia: nunc tamen primum ordinatam fuisse distantiam, quum prius incomposita esset permixtio. Usum specialem exprimit Moses, ut distinguat aquas ab aquis, ex quibus verbis oritur magna difficultas. Est enim alienum a sensu communi, et prorsus incredibile, quasdam esse aquas coelo superiores. Quare nonnulli ad allegoriam confugiunt et de angelis philosophantur: sed intempestive. Nam hoc mihi certum principium est, hic nonnisi de visibili mundi forma tractari: astrologiam et alias artes reconditas aliunde discat qui volet. Hic spiritus Dei omnes simul sine exceptione docere voluit: atque adeo quod falso et perperam de statuis et picturis Gregorius pronunciat, vere in hanc creationis historiam competit, librum scilicet esse idiotarum. Ergo quaecunque commemorat, ad ornamentum illius theatri spectant quod nobis ante oculos ponit. Unde statuo, aquas hic intelligi quas rudes quoque et indocti perspiciant. Quod enim quidam se fide amplecti dicunt quod hic legunt de aquis supercoelestibus, utcunque eas ignorent, Mosis instituto non est consentaneum. Et vero rei apertae et expositae supervacua est longior inquisitio. Videmus nubes in aere suspensa 2