20:18 de bien. D'aultre coste ses gaiges sont sy petis comme de nous tous, quil luy seroit impossible den vivre, sil n'avoit support dailleurs pour le soulaiger de ses charges. Madame, apres m'estre tres humblement recommande a vostre bonne grace, ie supplieray le pere celeste vous tenir tousiours en sa protection, vous fortiffier de vertu invincible et vous accroistre en tout bien et prosperite. De Geneve, ce 10. de may 1563. 3952. BEZA MINISTRIS TtTRICENSIBUS. # Fuse narrat historiam obsidionis Aureliae, Colignaei expeditionem in Normanniam, Guisii caedem et interfectoris supplicium. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VL Simler Vol. 107. Edidit Baum II. 207.) Eximiis Christi servis fratribus ac symmystis plurimum observandis Tigurinae ecclesiae pastoribus et doctoribus. S. Mihi toties et tam multis modis in Gallia periclitanti, patres et fratres in Domino plurimum observandi, nihil optatius fuisset quam vestris tum consiliis iuvari tum etiam exhortationibus recreari. Sed viis omnibus a latronibus obsessis, vix ac ne vix quidem semel atque iterum huc scribere, a vobis autem ne apicem quidem accipere totis octo mensibus potui, adeo ut nuper Argentinae primum de praestantissimi et omnibus modis optimi nostri Martyris obitu *) audierim, quod vulnus, etsi mihi commune est cum tota Dei ecclesia, mihi tamen etiam privatim gravissimum fuit in recenti suavissimae et utilissimae ipsius consuetudinis memoria, quam ego sane perpetuam, sicut debeo, conservabo. Ergo, ut ad rem redeam, non dubito quin meum tam diuturnum silentium boni consulatis. Nunc vero domum, id est, in huius ecclesiae portum, singulari Dei beneficio reversus,2) unde tandem faciam dicendi initium? Ista nempe non tam literas quam integrum volumen requirunt: atque utinam aliquis a Domino excitetur, qui totam hanc historiam, qua certum est nullam unquam magis 3952. 1) pria. Id Nov. 1562. 2) a. d. lll. Non. Maias (Beg. du Conseil 7. Mai. . A7. 3959). 2