18:18 utilitatem et corpoream salutem, Deo volente, ac mei meaeque familiolae mediocre adiumentum.4) Nisi enim, dum adhuc mihi aliqua virilis aetatis pars superest, imminenti prospiciam senectuti, atque instar formicae congregem aestate pro futura hyeme, nescio ut mecum agetur. Non diffido Dei patris optimi providentiae, sed scio me pro virili cooperatorem Dei esse oportere. Rogatam igitur humanitatem ac pietatem tuam velim ut, quum occasio primum se offerat, qua in Angliam, aut si videtur in Poloniam, ad amicum tuum autoritate praeditum aliquem scribas, tentes ut certum et honestum aliquod stipendium habeam, vel apud pium aliquem dominum vel rempublicam, vel utcunque salva religione fieri possit. Ego vicissim labori non parcam fideli ac diligenti, atque ita Dei auxilio me geram ut te alicuius mei commendationis non poeniteat. Nam mori mallem quam ut mea causa tuae existimationi aliquid delaberetur. Amico et sapienti satis dictum. Ego nunc optime valeo, et Dei gratia valiturum spero etiam in futurum. DD. Bezam et Praevotium saluto. Basileae xxi. Febr. 1560. T. T. Gulielmus Gratarolus. 3164. FLAVIGNY AUX MINISTRES DE GENEVE. Demande de pasteur. (Autographe de la Bibi de Geneve Vol. 197. fol. 46.) A Messieurs et tres honores freres. Messieurs, la necessite nous a contreinct vous envoyer le present porteur qui est de nostre corps et conseil pour obtenir de vous ce que n'avons peu iusques a cy par lettres. Il vous deduira amplement de noz affaires et estat. Nous vous pryons affectueusement le croire comme si vous nous oyies tous ensemble parler, vous asseurant que si vous 4) circiter a. 1561 Marburgum vocatus est ad professionem medicam, ex qua urbe datae sunt duae dedicationes ab eo conscriptae 25. Aug. 1562 et typis expressae. Verum unum tantum annum ibi mansit et mox Basileum rediit (Bayle). Eum pridie Nonas Mai. 1562 mortuum esse, ut nonnulli tradiderunt, hinc vero minime consentaneum evincitur. Thuanus (ed. Basil. IV. 108) mortem eius ad 16. April 1568 Basileae evenisse autor est. 2