17:18 manere et sumptibus ac vano labori parcere. Sed ita placuit Domino cuius sit nomen benedictum. Eascalonus8) ad suum principem recurrens cum Mendosza9) hac iter fecit. Nihil vidi insipidius. Narrabat se per tres horas cum Lotharingo 10) colloquutum a quo mira audisset. Video hominem iam esse fascinatum aulica ambitione ac vanitate, et plane etiam vereor ne proditorie egerit. Nam de legatis et re ipsa nihil potui extorquere. Tantum praedicabat suam diligentiam, et nescio quas ineptias iactabat. O miseros fratres, nisi alia certiora praesidia haberent. Mitto ad te Casparis l l ) literas, ex quibus cognosces quantopere illic12) expetor. Ego vero me ipsum ultro obtuli. Sed se obiecerunt difficultates quas nullo modo nunc liceat expedire. Iam hic erat sparsus rumor me eo profectum. Oportebat totam classem cogi. Deinde quid putas a nostris Arctopolitanis potuisse impetrari? Itaque etiamsi ad illos venissem, nihil aliud illis attulissem quam novarum turbarum occasionem, et perpetuis latebris mihi fuisset inutiliter delitescendum. Ergo placuit haec omnia in meliorem occasionem differre. . . Genevae transacta sunt omnia incredibili cum omnium bonorum exsultatione. 13) Benedictus sit Dominus qui repente dissipavit impiorum consilia. Is vero faxit ut istis remediis sic utamur ut ab eo uno semper pendeamus. Uxor mea te salutat ex animo. Ego vero, mi pater, rogo te et obtestor ut me tuis precibus iuvare pergas, ah nimium alioqui ignavum et inutilem Dei servum. Bene vale, mi pater. Dominus Iesus te salvum et incolumem ecclesiae suae conservet tibique magis ac magis benedicat. Laus. xiii. Ianuarii. Tuus Beza. 2793. HOTOMANUS BULLINGERO. Agit de libro a Bullingero sibi olim communicato et dudum reddito quem ille nunc quoque reposcit 8) JV. 2762. 9) Putamus innui Hispanum Io. de Mendoza, olim Caroli V. legatum in Italia, nunc Begis Galliae in Helvetia. 10) Cardinali. 11) Carmeli, qui eo tempore cum Andeloto in Britannia erat, ex quo itinere redux apud Andegavos concionatus est. {Hist eccl I. 150) Literae illae non exstant 12) Lutetiae, Cf. N. 2702. 13) Foedus d. 9. lan. renovatum. 2