15:18 1903. CALVINUS VIRETO. Quod Orbae nihil effici potuerit dolendum. Genevae solennis reconciliatio facta. Baldichonii eum Perrino disceptatio. (Ex autographo Cod. G-enev, 107a, fol. 66. Prima est inter eas quas Marcus Robertus Gilchrist ex Iulii Bonneti schedis anglice vertit et edidit Philadelphi^ s. a. [1858 ?], ita ut sit continuatio editionis Bdinburgensis. Tom. IU. p. 15.) Eximio Iesu Christi servo Petro Vireto, Lausannensis ecclesiae fido pastori, fratri et symmystae integerrimo. 8. Successum, cuius certa spes a nobis concepta erat, defuisse tuo labori *) valde dolendum est: Quia tamen remoram hanc non fore diuturnam probabile est, patienter feramus. Mercedem adeo iniquam tibi persolvi ab ea parte quae saltem aliquid solatii afferre debuerat, tibi minime novum est. Sufficiat coelesti agonothetae probari nostra certamina, qui non modo in dura militia, sed etiam parum honorifica no i exercet, ne ab hominibus plausum vel coronam petamus. In rebus nostris nihildum est compositum. Privatim2) reconciliatus fui Perrino et Vendelio. Proximo die lunae in arenam descendere necesse erit.3) Syndici creati sunt Amblardus Gorneus, Petrus Textor, Claudius Panneus, Michael Ar charius.4) In senatus lectione nihil est novatum. Ioanni Baldichonlo5) accidit nova molestia. Nam in curiam biduo ante comitia vocatus, ut in gratiam cum Perrino rediret, eousque provectus est contentionis ardore, ut atroci contumelia non abstinuerit. Heri causa tumultuose agitata fuit. Quia in persona primi syndici laesa erat senatus dignitas? iussus est coram ducenti^ veniam petere, tamen absque ignominia. Quum Perrino daretur quidquid vellet facilem se praebuit. Porro hic ti) ad te uxoris petendae causa proficiscitur: dicit cum sorore Prae- 1903. 1) Orbae reformationem publice stabiliendi. 2) Cur privatim id factum fuisse dicat non assequimur, quum praesente senatu res transacta sit 3) De tali lucta in Actis nihil 4) Gallice: Come s. Comas, Tissot, du Pan, del'Arche (Anglus nomina Textor et Micairc effert). Quos quum Noster simpliciter nominatim recenseat, patet eum eiectionem probasse Certe Corneus ab ipsius partibus stabat Ipse vero senatus plane aliter sentiebat, de quoBomvard7Poi.p.ll6: Une grande partie du conseil estroict questoit des gens de bien en sat deraise, et mis en leur place des ionrenceaux parens ou alliez de Perrin ou Wandel etc et fut toutte la chose publique entre leurs mains, den Perrin sesleva et enfla plus que iamais. o) Baudichon do la Maisonn^ufve hai mortellement da Perrin (Bonivard p. 126). 6) tabellarius, non vero Perrinus quem Anglus hic m~ ducit. Calvvni opera. Vol. X F.