14:18 Non nescis haud dubie concilium indictum esse ad Calendas Maii.2) Merae sunt artes et proditoriae imposturae imo vis aperta in singulis relucet verbis. Caeterum quid aliud exspectas a diabolo et membris eius? Mitto exemplum, si forte nullum adhuc ad te sit delatum. Quanquam nihil dubitem illud parum correcte esse descriptum. Vigilandum nobis diligentissime, orandum ardentissime, laborandumque fidelissime video. Insidiae enim et pericula invalescunt. Non nescis procul dubio Magdeburgum gravi obsidione, Caesare sic iubente, propter studium purae religionis cinctum, 20. Decembris Domino iuvante solutum triumphasse de hostibus, capto etiam Georgio duce Mechelburgensi. Sic enim scribunt amici Neroberga. 3) Interea circum urbes maritimas confluxit exercitus equitum circiter 3000 et peditum plus minus 16000, qui occupavit episcopatus Werdensem, Bremensem et Magdeburgensem. Oontra hunc movit nuper Mauritius instructus Saxonico et Caesareano milite. Cymbricus ille exercitus videtur impediisse Caesaris consilia et conatum, quominus vos, Pedemontanum et Helvetiam nunc aggrediatur debellaturus. Dominus servet nos a malo. Vale in Domino felicissime, domine et frater amicissime. Salutant te fratres. Saluta D. Gallasium, D. Farellum nostrum, et alios fratres omnes. Tiguri 19. Ianuarii 1551. Bullingerus tuus. 1438. CALVIN A LB FEVRE. 1) Consolations adressees a un prisonnier incarcere pour sa foi, et avis au sujet de quelques articles de controverse. 2) Urgente Imperatore concilium revera Cal. Matis Tridenti instauratum fuit, ita tamen ut in sessione XI. nihil factum sit praeter decretum deresumendo concilio, et indictionem futurae sessionis in Cal. Septembres. (Pallav. I XI. c. 14. Libri symb. eccl. cath. ed. Strettwolf II. 62.) 3) Propter Interim pertinaciter repudiatum civitas Magdeburgensis decreto Imperatoris exterminato, fuit, quod dicunt, et m. Septembre 1550 dux Georgius obsidionem serio inchoavit, post venationes per aliquod tempus continuatas. Cives satis feliciter se defenderunt frequentibus factis eruptionibus, ubi d. 20. Dec. ducem ipsum captivum abduxerunt. Verum ideo non triumpharunt ut hic refert Noster. Obsidio per totiim annum duravit et tandem 9. Nov. 1551 urbs se dedidit Mauritio. (Sleid. III. 217. 225/ 284. Banke Y. 141. 178.) Vide etiam N. 1402 et 1413. 1438. 1) Bichard le Fevre, compagnon orfevre natif de Rouen instruit des sa jeunesse par la lecture des saintes e cr itur e 9