13:18 quam scelerata papatus impietas, ut alias fere omnes christiani orbis, misere corruperat, strenuam operam impendas sub Regis tui auspiciis, et multos ad eam rem Timotheos in opere habeas, sancta certe vestra studia melius componere non potestis quam ad hoc Pauli quasi praescriptum exigendo. Nam neque hic quidquam habetur quod non sit temporibus nostris valde aptum, et nihil ferme rursum in ecclesiae architectura necessarium est quod non hinc etiam haurire liceat. Labor autem meus mediocre saltem adiumentum, ut spero, afferet. Quod experientia tamen cognosci malo quam verbis iactare. Tibi porro, nobilissime Princeps, si fuerit probatus, erit cur mihi plurimum gratuler. Pro singulari quidem tua humanitate, quin officium hoc meum boni consulturus sis, non dubito. Dominus, in cuius manu sunt fines terrae, statum regni anglicani diu incolumem florentemque tueatur, Regem serenissimum tum spiritu principale ornet, tum bonis omnibus cumulet, tibique in praeclaro isto cursu det feliciter pergere, ut per te nomen eius magis ac magis propagetur. Genevae 8. Calendas Augusti 1548.4) 1054. CALVINUS DUCI SOMERSETL Fragmentum epistolae absque dubio nunquam absolutae quam non primam omnino ad D. Protectorem mittendam credideris, sed fortasse aliquo intervallo interiecto post praecedentem scriptam, postquam Noster dedicationem clementer exceptam resciverit. Quam hic inserimus, certiora non habentes, propter utriusque similitudinem. (Fragmentum autographon praebuit Cod. Genev. 107, fol. 291 Exstat quoque in Cod. 108, fol. 162.) Quod mihi antea de amore erga me tuo, Vir illustrissime, quorundam et literis et sermone relatum fuerat, id famulus meus istinc reversus ali* quanto uberius narravit. Tametsi autem, quod me nullis officiis quidquam de te promeritum ista benevolentia complexus es, privatim tibi valde sum obstrictus, quod me de plebe hominem tu ista amplitudine praeditus aliquo numero dignaris, huic tuae 4) Ed. gallicae 24. Iunii apponunt nescio unde petita hac falsa interpretatione. 2