11:18 Ioannem Fraxineum, eruditum et probum hominem, qui de te amanter et saepe loquitur. Bene et feliciter vale. XI. die Februarii 1540. 1) 208 bis. STEPHANUS INCERTO.l) Rogat eum ut pergat in Thesauro emendando et locupletando. Ipse aere alieno pressus non potest neque emere neque vendere nisi praesente pecunia. Quos libros sibi ille petierat, quanti constent et quo modo mittenda. (Ex autographo Cod. Gothani 404 fol. 792.) Recepi literas tuas 16. Februarii ad quas pluribus respondere non possum propter occupationes. Perge, obsecro, in emendando nostro thesauro et colligendis quae ex probatis illis autoribus deerunt, eo usque ut ne graviora postponas. Feci partim quod volebas de libris. Non soleo a nostris bibliopolis quidquam accipere nisi praesenti pecunia. Praesentem non habeo propter aes alienum multum quo laboro ad quod etiam dissolvendum totis viribus nitor. Magnam enim ea res molestiam affert mihi. Rem totam narravi amico tuo qui mihi tuas literas reddidit. Minoris multo emissem nomine meo praesenti pecunia, quam fide mea interposita. Libri omnes % quos petis emuntur quinquaginta tribus francicis praesentibus compacti (fortasse alias vix emas 58). Non potui amplius tua causa quam summam tibi scribere. Praestiterit fortasse totum negotium Fresconio2) committere, sunt enim vecturae molestae: ille vero novit quibus daturus esset. Hoc mihi crede (nisi quod dixi aes alienum meum obstitisset) ea ipsa hora tibi emissem. Utinam 3) maiora praestare queam. Dominus aliquando liberabit me huiusmodi curis gravissimis. Dominus Iesus cum spiritu tuo. Amen. Parisiis, 1540 16. Februarii. Tuus quem nosti. 208* 1) Subscriptio adest nulla sed certissima Philippi manus. 208 bis. 1) In tergo scriptum legitur alia manu: Robertus Calvino, lam hic Robertus quin Stephanus sit, o navv, dubium nobis non est, minime vero nobis persuademus epistolam ad Calvinum datam esse. Ne tamen quid temere omittamus nostro iudicio unice confisi, eam tibi negare noluimus. 2) Freslonio (?) qui Lugdunensis bibliopola erat. 3) Duae voces dubiae.