10.2:18 datione eum prosequi, ne prorsus novus hospes in urbe vestra foret. Namque pro nostra amicitia postulo illi manum des et qua in- re poteris iuves. Nec ignoro quid sit commendare medicum: quem si indignum laudes, exseris gladium latroni ad publicam perniciem, quod ei viam instruas ad necem multorum, cui impune, ut ille ait,3) trucidare licet. De hoc vero confirmare tibi audeo, probe eruditum esse in sua disciplina, nec ita tam usus expertem ut prae imperitia facile labi possit, deinde non melioris esse doctrinae quam animi. Haec tibi et aliis de homine mea fide promitto: ac quantum in te erit age ut tuto se illi committere audeant, qui aliqui non austeri sunt4) cum vitae suae discrimine probare incognitum. Quid mediter5) habes iam a nostro Francisco, et ab hoc discere poteris. Saluta matrem, uxorem, sororem ete DANIEL CALVINO. Scriptor subitum suum discessum ex Lutetia excusat. Calvinum Aureliae exspectat. (Cod. Bern. 450, fol. 127. - Edidit Herminjard II. 408.) Franciscus 1) Daniel Io. Calvino S. Literas tuas ad Nicol. Cheminum 2) perlegi quibus in limine de me conquerens quod te insalutato isthinc recesserim, paratoque mihi et condicto prandio non interfuerim. Doleo sane, et culpam agnoscerem, si discessum in alterum diem reiicere potuissem: quod nequaquam fieri potuisse ex meis ad 3) Plin. H. N. 29, 8. 4) sic Codd. Margo bernensis coniicit scribendum esse: alioqui, quod recepit Hj. deleto: non. Multo magis arridet quod praebet margo Cod. Gr. 106: qui alioqui non ausuri sunt, quod iam recepit Cod. l l l . 5) Fortasse ad suum commentarium in Senecae Clementiam alludit, proxime edendum. Quod si receperis, epistolam initio anni 1532, scil. ante Aprilem scriptam noveris. Verum quisnam est hic Franciscus a quo ille alter discere poterit quae noster hic tacet? Num Petrus erravit Franciscum in titulo producens, an hic de Connano agitur? l l . 1) Si quid videmus epistola haec alludit ad eam quam supra sub N 8 legisti. Saltem mentio fit prandii ad quod Calvinus Danielem aliquem invitaverat, qui insalutato hospite subito Lutetia excessit Tum autem Petrus hic erravit qui patrem pro patruo in scenam producit.. Verum haec meditanda tantum tibi proponimus. Nam in his antiquissimis epistolis omnia aenigmatibus plena, quorum solutionem Oedipo relinquimus. 2) Deperditas. 2