55:179 179 EPIST. AD HEBRAEOS 180 quirit in hac parte, quia simulatque securos esse aut remissos videt Satan, momento nos circumvenit. Denique contentione et vigilantia opus est, si velimus perseverare in Dei gratia. Porro g r a t i a e nomine, totam nostram vocationem comprehendit. Si hinc quispiam inferat, non esse igitur efficacem Dei gratiam, nisi nos proprio motu cooperemur, frivolum erit argumentum. Scimus quanta sit carnis nostrae pigritia: continuis itaque stimulis indiget. Sed quum Dominus monendo et exhortando nos stimulat, simul etiam corda nostra afficit ne vanae sint exhortationes, vel sine effectu diffluant. Ergo a praeceptis et exhortationibus colligendum non est quid per se valeat homo, aut quae sit liberi arbitrii facultas : nam certe attentio, quam hic apostolus requirit, donum Dei est. Ne qua radix. Non dubito quin ad locum Mosis respexerit, qui legitur Deut. capite 29. Nam promulgata lege Moses cavendum esse docet ne qua radix fel et absynthium germinans in populo Dei pollulet. Postea interpretatur quid sibi velit, ne quis scilicet animae suae in peccato benedicens, et quemadmodum ebrii sitim suam acuere solent, pravam cupiditatem irritans, impunitatis illecebra Dei contemptum inducat. Idem nunc agit apostolus: praedicit enim fore ut si talem radicem altius crescere sinamus, multos corrumpat ac depravet. Nec tantum iubet singulos eradicare ex cordibus suis talem pestem, sed prohibet etiam ne patiamur inter nos crescere. Fieri quidem non potest quin radices istae haereant in ecclesia Dei: quia bonis semper mixti sunt hypocritae et impii: sed ubi erumpunt, resecari debent, ne crescendo suffocent bonum semen, Amarulentiam ponit pro eo quod Moses dicit fel et absynthium: sed uterque venenosam ac mortiferam radicem exprimere voluit. Quum ergo tam exitiale sit hoc mali genus, eo acriore studio occurrere decet, ne longius surgat vel serpat. 16. Ne quis scortator vel profanus. Sicuti prius ad sanctimoniam hortatus est. ita ut a contrariis inquinamentis revocet, speciem unam ponit : ne quis sit scortator. Sed mox ad genus ipsum descendit: ne quis sit profanus. Nam hoc nomen proprie sanctimoniae opponitur. In hunc finem Dominus nos vocat ut in suum obsequium sanctificet. Id fit dum mundo renuntiamus. Quisquis autem in suis sordibus sibi ita placet ut in eas subinde revolvatur, se profanat. Quamquam generaliter profanos definire licet, quicunque con tanti aestimant Dei gratiam, ut ad eam, contempto mundo, adspirent. Quoniam autem variis modis profanescunt homines, eo maior danda est opera ne Satanae rima pateat ad DOS suis corruptelis inquinandos. Et quemadmodum sine consecratione nulla est vera religio, semper in timore Dei, mortificatione carnis, totaque pietatis exercitatione proficiendum est. Nam quem-