52:179 179 EPIST. PAULI AD THESSALONICENSES I CAPUT V. 180 diium est, ut sciamus quaenam sit totius hominis sanctificatio: nempe quum ipse spiritu, anima et corpore integer, vel purus ac impollutus servatur usque ad diem Christi. Quia autem nunquam in hac vita constat tanta integritas, quotidie aliquid addi ad puritatem, et ex sordibus aliquid repurgari convenit, quamdiu in mundo vivimus. Notanda est autem haec hominis partitio: nam aliquando homo simpliciter corpore et anima constare dicitur: ac tune anima spiritum immortalem significat, qui in corpore habitat tanquam in domicilio. Quoniam autem duae praecipuae sunt animae facultates, intellectus et voluntas: scriptura interdum distincte haec duo ponere solet, quum exprimere vult animae vim ac naturam : sed tunc anima pro sede affectuum capitur, ut sit pars spiritui opposita. Ergo quum hic audimus nomen spiritus, sciamus notari rationem, vel intelligentiam : sicut animae nomine designatur voluntas et omnes affectus. Scio a multis secus exponi Pauli verba: nam animam vocari putant motum vitalem: spiritum vero, partem hominis renovatam: atqui tunc absurda esset Pauli precatio. Deinde alius est scripturae usus, quemadmodum dixi: quum Iesaias dicit capite 26, 9, Anima mea desideravit te nocte, spiritus meus te cogitavit: nemo dubitat quin de intelligentia et affectu suo loquatur, atque ita duas animae partes enumeret: eodem sensu in psalmis iunguntur duae istae voces. Atque hoc Pauli sententiae melius quadrat. Quomodo enim totus homo integer, nisi quum purae sunt et sanctae cogitationes, quum recti omnes et bene compositi affectus, quum ipsum denique corpus nonnisi bonis operibus suam operam ministeriumque impendit? Nam facultas intelligendi a philosophis tanquam domina statuitur: affectus sunt medii ad imperandum: corpus obsequium praestat. Videmus nunc quam bene conveniant omnia. Tunc enim purus et integer est homo, si nihil mente cogitat, nihil corde appetit, nihil corpore exsequitur, nisi quod probatur Deo. Quod autem