51:179 179 EPIST. PAULI AD EPHESIOS 180 ministris. Paulus tamen alios magis quam se respicit. Passim quidem male audiebat, quod promiscuum faceret evangelium Iudaeis et gentibus: sed non tam erat sollicitus sua causa, quam quod videbat concuti multorum fidem, quum de eius apostolatu, improborum calumniis turbati, dubitare inciperent. Ideo toties ad suam de voluntate mandatoque Dei notitiam revocat Ephesios. Quod autem prius simpliciter vocaverat arcanum, nunc vocat mysterium1) C h r i s t i : significat debuisse occultum latere, donec patefieret eius adventu. Quemadmodum Christi vocari possunt vaticinia quaecunque ad eius regnum pertinent. Primum autem notanda est expositio arcani : deinde considerabimus cur dicat ignotum fuisse omnibus saeculis. Arcanum hoc fuisse dicit, quod gentes in promissionis societatem venire debuerint et ita fieri vitae participes in Christo, idque per evangelium. Aliae sunt rationes huius appellationis, quum evangelio tribuitur: sed quae praesenti loco non conveniant. Gentium itaque vocatio arcanum Christi erat: hoc est, implendum sub regno Christi. Sed cur negat fuisse cognitam, quum tot vaticiniis praedicta foret? Nam passim asserunt prophetae, venturos ex toto orbe populos, ut Deum adorent: erigendum esse tam in Assyria quam in Aegypto altare, et omnes pariter loquuturos lingua Chanaan. Quibus verbis significant, cultum Dei veri et eandem fidei confessionem ubique propagandam. Regnum Christi extendunt ab Oriente in Occidentem, et omnes terrae populos illi subiiciunt. Yidemus quoque ut apostoli multis locis testimonia ad eam rem citent: neque id ex posterioribus solum prophetis, sed etiam ex Mose. Qui potuit igitur esse absconditum quod tot praeconum voce promulgatum fuerat? Quid, quod sine exceptione Paulus omnes a notitia excludit? Dicemusne, prophetas de rebus sibi ignotis loquutos, et sonum edidisse absque intelligentia? Respondeo, non sic accipienda esse Pauli verba, quasi de his rebus nulla prorsus cognitio fuerit. Semper enim in populo aliqui fuerunt, qui Dei gratiam agnoscerent adventu Messiae in toto mundo publicandam, et generis humani instaurationem sperarent. Ipsi vero prophetae ex certa revelatione vaticinabantur. Sed interea nec tempus, nec ratio illis constabat. Gentibus sciebant aliquando communicandam esse Dei gratiam : sed quando, quomodo, aut quibus mediis, id vero totum eos latebat. Eiusmodi ignorantiae insigne fuit specimen in apostolis. Non tantum de ea re edocti erant prophetarum vaticiniis: sed audierant claram magistri vocem (Iohann. 10, 16), Adhuc alias oves habeo, quae non sunt de hoc ovili: illas quoque oportet aggregari, ut fiat unum ovile: et unus pastor. Rei tamen novitas eos impediebat *) arcanum.