50:179 179 EPIST. PAULI AD GALATAS 180 sam suae vocationis referre solet ad gratuitum Dei placitum: quod diligenter observandum est. Inde enim docemur, non tantum quod electi et adoptati eumus ad vitam aeternam, deputandum esse Dei gratia: sed etiam quod opera nostra dignatur uti, quum simus alioqui profsus inutiles: quod legitimam vocationem attribuit in qua nos exerceamus. Quid enim Paulus necdum natus dignum habebat tanto honore? sic ergo habendum, totum Jioc divinae esse donationis, non marte nostro partum, quod ad regendam ipsius ecclesiam vocati sumus. Porro quod nonnulii subtilius philosophantur in vocabulo segregationis, id abs re et intempestive faciunt. Neque enim segregare nos Deus dicitur, quia habitum aliquem infundat quo ab aliis differamus: sed quum nos suo consilio designat. Tametsi autem iam satis aperte tribuerat Dei gratiae suam vocationem, quum eius principium fecerat voluntariam illam segregatione! ab utero: iterum tamen nominatim exprimit, partim ut gratiae commendatio purget omnem iactantiae opinionem : partim ut suam in Deum gratitudinem testetur. Libenter enim solet hoc facere, etiam ubi nulla est cum pseudoapostolis disceptatio. 16. Bevelare filium. Si legas: revelare per me: hic erit finis apostolatus, Christum palam facere. Quomodo? praedicando ipsum inter gentes. Id quod illi vitio ducebant pseudoapostoli. Verum quum graece sit ev afioE, puto hebraicam phrasim esse, pro mihi: nam apud Hebraeos D saepe est supervacuum : quod satis constat peritis illius linguae. Sensus igitur erit, revelatum fuisse Paulo Christum, non ut solus frueretur eius cognitione ipsumque tacitus in sinu suo contineret: sed ut abs se cognitum praedicaret inter gentes. Continuo non contuli. Conferre cum carne et s a n g u i n e est adhibere carnem et sanguinem in consilium. Quod autem ad istarum vocum significationem attinet, simpliciter voluit excludere omnia humana consilia. Nam generaliter universos mortales hic comprehendit, et quidquid prudentiae vel consilii habent, sicuti mox ex contextu patebit: imo apostolos nominatim designat, idque eo consilio, ut immediata Dei vocatio clarius refulgeat. Sola ergo Dei autoritate fretus eaque contentus, se ad munus praedicationis accinxit. Neque redii Ierosolymam. Expositio est proximae sententiae et simul amplificatio: ac si diceret: Neminem mortalium autorem desideravi, atque adeo ne ipsos quidem apostolos. Falluntur ergo, qui negant apostolos comprehendi sub carne et sanguine, quia seorsum nunc eos nominet. Non enim aliquid novum aut diversum adiungit, sed tantum exponit clarius, quod erat obscure dictum. Neque contumeliosus est adversus apostolos in eiusmodi appellatione: quia, ut ostenderet se non fuisse humanitus