30:179 179 HOMILIA LIX. 180 sive bonos, sive malos. Deus enim saepe diabolis ut instrumentis utitur ad filios suos et populum suum castigandum. Istud ex historia Iobi conspicuum est, quis enim illum bonis omnibus et facultatibus spoliavit? quis pecudes et servos ipsius igne coelitus immisso consumpsit? Quis domum cum liberis ipsius una edentibus ventis ingentibus excitatis evertit? quis ad tantam miseriam reduxit, ut tanquam miserum cadaver in stercore volutaretur? Multi quidem improbi homines suam hic operam locarunt, sed omnium malorum istorum auctorem fuisse diabolum scimus, facta ipsi prius a Domino potestate: quam alioquin a se non habuisset. Verum licet a diabolo multis persequutionibus urgeamur, non permittit tamen Dominus illas esse nobis noxias, sed potius in misericordiam et salutem nostram convertet. Sic diabolo quidem factam potestatem videmus Iobum affligendi et multis calamitatibus urgendi et premendi: sed non opprimendi. Neque enim vitam et animam ipsius attingendi potestatem habuit, sed intra praefixos terminos a Domino manere debuit. Et quidem apparet, licet affligamur a Deo ad nos humiliandos, et idcirco diabolo permittat in nos aliquam potestatem, non ideo tamen licere illi quodcunque volet, neque exitiosas fore afflictiones et calamitates quascunque tandem immiserit. Immo potius, quod longe maius est, eas nobis in bonum cessuras certum est, vel ex ipsa Pauli primae ad Corinthios epistola cap. 5, ubi quum in scortatores invectus esset, qui suis flagitiis veluti indormiebant, et nominatim quum incestuosum Satanae tradidisset, ait hoc fieri ad interitum carnis, ut spiritus salvus sit die Domini Iesu. Ergone Paulum dicemus eos quos exsecrationi et anathemati devovit, et ab ecclesia reiecit, in condemnationem et exitium eiecisse? Nequaquam sane: sed illos oportuit in carne sic ab ipso castigari, nimirum ad tempus, ut ad poenitentiam in animae salutem ipsos incitaret. Profecto et ipsum Paulum conspicimus diaboli persequutioni obnoxium, et eam fuisse a Domino datam ipsi veluti quandam admonitionem et correptionem. Summo enim ipsius bono factum est, ut istis modis exerceretur, ne nimirum propter donorum Dei abundantiam insolesceret et efferretur, atque ita magnum impedimentum in muneris exsequutione fideli ipsi obiiceretur: quamobrem non aliter potuit Paulus ab arrogantia tutus esse, nisi hoc velut amuleto et protreptico pharmaco. Denique Deo visum est ita Paulum exercere in ipsius summam utilitatem. Quare quotiescunque Deo videbitur, nos quibuscunque modis ipsi placuerit exercere, licet instrumentis utatur ad nos corrigendos incredulis et contemptoribus verbi sui, imo et diabolis ipsis, nos eo usque deprimi deiicique par est, ut quoniam ab Adamo primo parente ortum ducimus, iam infecto a peccato, scia-