9:178 vel blanditiis Westphali elicitas, vel importunitate extortas, non dico ipse, sed ex eius literis quas apud se latere noluit, [pag. 110] palam apparet. Tantum lectores expendere velim, quam serviliter aduletur multis sodalibus, dum eorum suffragia corrogat: quam vero acriter incusso pudore alios instiget. Omitto cursitationes, quarum huc usque fama pervenit. Certe quia neminem latere voluit quibus modis subscriptores suos vel traxerit, vel impulerit ad maledicendum: hinc quoque iudicium facere licebit quid fidei mereantur eorum testimonia. Et tamen perfricta fronte scribit bonus vir, iam per annos quatuor tam in Germania quam in Helvetia suffragia conquirere comprobando meo errori. Quasi apud Helvetios sumendus fuerit hic labor, quorum nemo dissimulat communem esse doctrinam quae a me defensa est. Scilicet, qui ultro parati erant singuli operas suas conferre, suppliciter fuerunt deprecandi, ne meum officium respuerent. De Germanis securus exspecto, quosnam huius conquisitionis adducat testes. Interim eius mendicitas [pag. l l l ] omnibus nota est. Quod autem homines nescio quos nactus, qui auribus annuerent, se mihi hostes esse, magnifice iactat nihil mihi amplius restare, nisi ut convictus obmutescam: quia mihi adversetur tota Saxonia. Ego vero ita cum piis et fidelibus Christi servis coniunctionem modeste colere didici, ut tamen ab eorum placitis non pendeam. Quia persuasus eram non paucos in Saxonia esse doctos et cordatos sanique iudicii homines, apud quos nonnihil valeret ratio et veritas, libellum meum omnibus inspiciendum obtuli. Superbe exprobrat Westphalus repudiatum me fuisse: quasi vero in me positum fuerit ut mutua inter nos constaret humanitas. Sed quando suffragatorum suorum numero ita gloriatur Westphalus, ut mihi praecisam esse linguam putet, paucis verbis excipere mihi liceat: adeo hac conspiratione non fuisse mihi fractum animum, ut ad conciliandum causae meae favorem [pag. 112] magno redimenda mihi fuerit hominis stoliditas. Nam hactenus putavi, quod etiam inter omnes passim convenit, duos Saxoniae oculos esse Wittebergam et Lipsiam. Has ecclesias se tentasse Westphalus non negabit, imo adulatoriae eius literae quas ad N. et N. scriptas vulgavit,*) nescio quid plus clamitant quam si ingenue professus esset repulsam se fuisse passum. Nunc post erutos oculos, reliquo sessiones ab ipso conquisitas iunctim evulgavit, eo consilio nt ostenderet Calvinum vana fiducia elatum fuisse quum Secundam suam Defensionem iisdem utpote suae sidet sociis dedicaret. *) Suni tres Westphali epistolae ad Anonymos scriptae, quae leguntur I. c. B. 1, % 3. Suspicatur Noster illum responsorias ad has nullas accepisse quia alioqui nomina non tacuisset. Memineris tamen Westphalum potius Saoeoniam inferiorem excitasse. 12