50:178 tatione accinxerit, certus de consilio Dei. In constructione verborum dissentit Erasmus a vulgari interprete. Sic enim connectit: quum Deo visum est ut Christum inter gentes praedicarem, qui me ad hoc vocavit, ut eum per me revelaret. Sed vetus translatio melius, iudicio meo, congruit. Nam Christi primum revelatio ei oblata fuit: deinde mandata praedicatio. Vel si Erasmi translationem sequi lubet, ut ev e[xoE per me significet: adhuc tamen haec particula ut p r a e d i c a r em addita est ad exprimendum modum revelationis. Caeterum prima facie non ita firma Pauli argumentatio videri possit : nam utcunque ad christianismum conversus mox inconsultis apostolis praedicandi evangelii munus susceperit: non tamen propterea sequitur, ipsum Christi revelatione fuisse ad id instructum. Verum pluribus rationibus nititur: quas omnes si in unum colligas, satis ad iustam argumentationem facient. Primum, se Dei gratia vocatum fuisse : deinde suum apostolatum fuisse approbatum a reliquis apostolis: et quae sequuntur. Meminerint ergo lectores, totam narrationem coniunctim legere: et tandem ex summa concludere, non ex singulis partibus. Qui me segregaverat. Segregatio haec Dei consilium fuit, quo Paulus destinabatur ad munus apostolicum, antequam se hominem natum esse sciret: sequuta est postea vocatio suo tempore, quum Dominus voluntatem de illo suam manifestavit et iussit eum ad opus accingi. Caeterum non dubium est quin Deus ante mundum conditum, quid de unoquoque nostrum acturus esset, decreverit et arcano iudicio suas cuique partes assignaverit. Sed interdum scriptura solet ponere istos tres gradus: aeternam Dei praedestinationem, designationem ab utero et vocationem, quae est effectus et complementum utriusque. Paulo aliter Ieremiae primo (v. 5) loquitur Dominus quam sonent Pauli verba, eodem tamen sensu: Priusquam formarem te in utero, novi te: priusquam de utero exires, sanctificavi te: dedi te prophetam gentibus. Nondum enim genitum sanctificaverat etiam Paulum Deus ad officium apostoli, sicuti Ieremiam ad officium prophetae : sed dicitur rursus ab utero nos segregare, quia in hunc finem edimur in mundum, ut in nobis quod statuit, compleat. Vocatio autem usque ad suam opportunitatem differtur, ubi nos aptavit Deus ad munus quod iniungit exsequendum. Ergo sic potes resolvere Pauli verba : ubi Deo placuit filium suum per me revelare, qui me vocavit, quemadmodum ante segregaverat. Nam indicare voluit suam vocationem ab arcana Dei electione pendere: neque se ordinatum ideo fuisse apostolum, quia se propria industria ad subeundum tantum munus comparaverit: vel quia idoneum deprehenderit Deus, cui partes istas mandaret: sed quia antequam nasceretur, arcano Dei consilio destinatus fuerat. Nam ita cau- 12