|
20:178
cui
tota
res
est
commissa,
me
in
scholam
illam
trilinguem
pertrahere,
quam
noster
princeps
erigit.
Ubi
mihi
quadringentae
pendantur
librae
praeter
aedeis
et
alia
commoda
non
pauca:
sed
me
omnino
statuisse,
quamdiu
res
patientur,
stationem
meam
tueri,
atque
hanc
quam
nactus
sum
spartam
ornare:
quod
utinam
felix
ac
faustum
sit.
Novit
Dominus,
quo
id
animo
faciam,
et
antehac
fecerim:
nec
non
mihi
testes
erunt
quamplurimi,
quam
semper
studiosus
fuerim
patriae,
ubi
vel
tantillum
spei
supererat.
Boni
ergo
consule,
quod
vicarium,
ut
efflagitas,
nominem,
mihi
in
caeteris
paene
parem,
laboris
tolerantia
et
corporis
habitudine
ac
sensuum
integritate
longe
superiorem.
Aliud
si
possim
praestare,
multo
sane
libentius
praestabo
ac
diligentius
maiorique
contentione
quam
a
me
postuletur.
Nunc
hanc
veniam
da
tuo
Mercero,
et
me
patriae
relinquito
tantisper,
dum
hic
agere
licet.
Dominus
nostra
dirigat
consilia,
studia
et
conatus
fortunet,
et
te,
vir
inprimis
observande,
diu
suae
ecclesiae
servet
incolumem.
Lutetiae
pen.
Octobris,
anno
1563.
Tuus
I.
M.
4040.
ZANCHIUS
CHAILLETO.l)
Post
integrum
semestre
denuo
veterem
suam
cramben
recoquit,
oblata
iam
etiam
Lugdunensibus
sua
praesentiae
definitione.
(Ex
Tomo
VIII.
Opp,
Zanchi
P.
II.
p.
138.)
Falleris,
mi
frater
carissime,
falleris
inquam,
nec
parum
falleris,
si
putas
me
a
tradita
et
defensa
per
me
hic
doctrina,
vel
latum
digitum
recessisse,
vel
etiam
defectionem
ullam
simulasse.
Principio
articuli
in
se
nihil
aperte
impium
continent,
cui
non
possit
bona
conscientia,
sed
adhibitis
exceptionibus,
imo
etiam
cui
non
debeat,
pacis
scholae
atque
ecclesiae
conservandae
gratia,
subscribi:
id
quod
etiam
D.
Calvinus
non
semel
testatus
est,
tum
4040.1)
David
Chaillet
Neocomensis
a.
1562
v.
d.
m.
in
Delphinatu,
postea
Lugduni
unde
a.
1565
in
patriam
rediit
ibi
denuo
ministerio
functurus.
Cf.
Arnaud,
Hist
d.
prot
du
Dauphine
II.
381.
Haag
III.
311
qui
librum
ab
eo
editum
laudat:
Traite
de
la
fin
ou
usage
des
miracles
et
de
la
conception
de
la
vierge
Marie.
Paris.
s.
a.
Hist.
eccl
III.
216
eum
non
recenset
inter
ministros
Lugdunenses
qui
aderant
tempore
edicti
Ianuarii,
ergo
post
hoc
advenisse
videtur.
12
|