10.1:178 partes non convenit: inde transitus fiat ad caeremonias: postremo de regimine ecclesiae agatur. Capita doctrinae, de quibus hodie litigatur, sunt de cultu Dei: an scilicet ad unicam et simplicem normam scripturae exigi debeat, an vero fuerit in hominum potestate et arbitrio leges ferre. Deinde an eorum traditiones animas obligent mortis reatu. Sub hoc capite comprehenduntur vota, prohibitio coniugii, confessio auricularis, et res similes. Deinde quaerendum erit et definiendum ubi fundata sit salutis nostrae fiducia: meritone operum, an gratuita Dei misericordia servemur. Hinc pendet materia liberi arbitrii, satisfactionum, purgatorii et similium rerum. Fidei certitudini annexa est Dei invocatio, et secum trahit quaestionem de intercessione sanctorum. In secundo capite, quod est de caeremoniis, disputandum erit de congerie rituum, quam mutuati sunt ab umbris legalibus: simul de numero sacramentorum et eorum accessionibus. Tertium caput, de regimine ecclesiae, continet definitionem officii episcopalis: ut sciatur quinam sibi iure et merito hunc titulum vendicent. Huc etiam pertinent gradus, ordines, primatus, et alia similia. Iam vero non sufficeret habere concilium, nisi universale fuerit: siquidem animus est sedare et placare motus omnes et contentiones quibus turbatur ecclesia. Verum quidem est, singulos reges et principes, ut suarum ditionum turbis remedium inveniant, posse cogere nationale concilium, si vicini suum consensum et studia non adiungant. Verum si partiale concilium cogatur, quod nomen universalis obtineat, id nihil aliud erit quam ignem magis ac magis accendere, augere pugnas, et creare novos tumultus. Quare penitus necessarium est, eos omnes qui reformationem expetunt, in concilium quod habebitur consentire, ut ita tota christianitas coalescat: qui vero sanctam unitatem et concordiam refugient, ut schismatici reputentur. Calvini opera. Vol. X. 12