55:177 177 CAPUT XII. 178 12. Quare manus remissas. Postquam docuit, Deum saluti nostrae prospicere dum nos castigat, inde nos ad alacritatem hortatur: nihil enim est quod nos magis debilitet adeoque exanimet prorsus, quam quum falsa imaginatione occupati nullum gratiae Dei gustum habemus in rebus adversis. Ideo nihil est ad nos erigendos hac significatione efficacius, Deum nobis adesse etiam quum nos affligit, ac de nobis esse sollicitum. Caeterum his verbis non tantum ad ferendas magno animo afflictiones hortatur, sed admonet non esse causam cur resides ac pigri simus ad faciendum officium. Nam plus satis experimur quantum nos impediat metus crucis ne Deo, sicuti par erat, serviamus. Libenter multi profiterentur suam fidem : sed quia sibi a persequutione timent, manus et pedes pium illum animi affectum destituunt. Libenter certarent multi pro Dei gloria, susciperent bonas ac iustas causas privatim et publice, officia sua Deo et fratribus impenderent: sed quia periculum est ab odiis improborum, quia molestias complures sibi esse paratas vident, quasi manibus complicatis, otiosi quiescunt. Ergo si semel correctus fuerit in nobis nimius ille crucis timor, et ad tolerantiam compositi simus: nulla erit pars nostri quae non apta sit ac format ad munus suum Deo praestandum. Hoc est ergo quod intelligit apostolus. Manus, inquit, remissas ideo habetis, genua vestra ideo labascunt, quia non agnoscitis quae vera sit in rebus adversis consolatio: ideo ad officium tardi estis. Nunc vero quum ostenderim quam utilis sit vobis crucis disciplina, debet haec doctrina excitare novum in omninus vestris membris vigorem, ut manibus ac pedibus ad sequendam Dei vocationem alacres ac prompti sitis. Porro ad locum Esaiae alludere videtur, qui habetur cap. 35, 3. Praecipit illic propheta piis doctoribus, ut proposita spe gratiae genua trepidantia et debiles manus confirment. Apostolus universos fideles iubet id facere: nam si hic usus est consolationum quas nobis Dominus proponit: quemadmodum doctoris munus est totam ecclesiam erigere, ita unusquisque doctrinam peculariter sibi destinando, se ipsum erigit atque animat. 13. 'Rectas vias facite. Hactenus docuit nitendum esse Dei consolationibus, ut simus ad bene agendum fortes ac strenui: atque illam esse fulturam nostram. Nam secundum adiungit: nempe, ut prudenter ambulemus ac teneamus rectum cursum. Nihilo enim minus vitiosus est inconsideratus fervor quam inertia et mollities. Quamquam haec viae rectitudo, quam commendat, inde procedit quum mens hominis omni metu superior tantum quid Deo probetur reputat: nam timor ad quaerenda diverticula ingeniosus est plus satis. Quemadmodum ergo perverso metu impliciti flexuosas nobis vias quaerimus, ita econverso, quisquis se ad tolerantiam Calvini opera. Vol. LV*