51:177 177 CAPUT III. 178 1. Huius rei gratia. Non dubium quin Pauli vincula, quae in confirmationem apostolatus eius valere debebant, in contrariam partem traherent adversarii. Ergo nunc indicat Ephesiis, suis vinculis eorum vocationem comprobari et asseri. Neque enim alia de causa captus fuerat, nisi quod gentibus publicaverat evangelium. Quum igitur forti et constanti animo staret, non parva inde confirmatio accedebat gentibus, quod serio functus esset suo munere. Verum quo plus autoritatis sibi conciliet, magnifice loquitur de suo carcere, quum se dicit l e g a t i o n e fungi. Erat quidem haec ridicula iactantia coram mundo et impiis, sed apud pios gravitatis et fidei plena. Nam Christi gloria non tantum vinculorum ignominiam delet, sed etiam quod probrosum alioqui erat, reddit in primis gloriosum. Si simpliciter dixisset: Ego sum vinctus, tunc nomen legationis locum non haberet. Non enim hic honor vinculis debetur, quae ut plurimum maleficiorum et scelerum sunt signa. Sed qui vinctus est Iesu Christi, illius catenae ipsa regum diademata et sceptra, nedum legatorum insignia, dignitate superant. Non quia id appareat in hominum conspectu, sed nostrum est causam aestimare. Et tantum reverentiae apud nos habere debet Christi nomen, ut quae existimantur ab hominibus summa probra, nobis sint summa decora. Commendat autem Paulus Ephesiis persequutionem sustinebat, quum dicit, eam se pro gentibns sustinere. Id autem plurimum valebat movendis eorum animis, quum audirent, salutis suae causa in molestia et periculis eum esse. 2. Siquidem audistis. Credibile est, quum ageret Ephesi, eum tacuisse de his rebus: quia etiam nulla necessitas postulabat. Nondum enim illic de gentium vocatione mota erat controversia. Nam si habitus fuisset sermo, reduceret illis in memoriam: quod non facit, sed tantum de fama communi et epistola sua meminit. Et certe non ultro ingerebat supervacuas disceptationes : sed coactus adversariorum improbitate, quum opus erat, suscipiebat ministerii sui defensionem. Dispens a t i o hic accipitur pro mandato, vel ordinatione divina, vel pro commissione, ut vulgo appellant. 3. Quod per revelationem. Ne quid temere in suo apostolatu tentasse videatur, ac nunc temeritatis suae poenas luere: ideo tam diligenter Deum gestorum suorum allegat autorem. Et quoniam rei novitate fiebat ut paucos haberet suffragatores, ideo vocat arcanum. Hoc igitur nomine removet invidiam, quae inde oriri poterat, quod vulgo non placebat eius factum. Atque in ea re non tam habet sui rationem, quam Ephesiis consulit : quorum magnopere referebat, certiores fieri certo Dei decreto se vocatos fuisse Pauli ministerio. Ita nomen arcani perversis mundi iudiciis et opinionibus, quae tunc vulgo prae- Calvmi opera. Vol LL